A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

44 rum peccaturos: quo sincero animi proposito, fieri non potest, quin quotidie com­municantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque effectu sensim se expediant. 4. Cum vero Sacramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere ope­rato sortiantur, maiorem tamen producant effectum quo maiores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est, ut sedula ad sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscu­iusque vires, conditionem ac officia. 5. Ut frequens et quotidiana Communio maiori prudentia fiat uberiorique merito augeatur, oportet ut Confessarii consilium intercedat. Caveant tamen Con­fessarii, ne a frequenti seu quotidiana Communione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. 6. Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtu­tibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vel firmius sumenti donari: idcirco Parochi, Confessarii et concionatores, iuxta probatam Gatechismi Romani doctri­nam (Part. II, cap. 4, n. 60.) Christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur. 7. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cuiusvis generis promoveatur; pro quibus tamen firmum sit decretum Quemadmo­dum die 17. mensis Decerneris 1890. a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum Seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis Christianis omne genus ephebeis. (Mindennemii hath, nevelöintezetben.) 8. Si quae sint Instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis, Communiones aliquibus diebus affixae et in iis iussae reperiantur, hae normae tamquam mere directivae non tam­quam praeceptivae putandae sunt. Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit, iuxta normas superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utriusque sexus Religiosi huius decreti dispositiones rite cognoscere queant, singularum domorum moderatores curabunt, ut illud quotannis vernacula lingua in communi legatur infra Octa­vam festivitatis Corporis Christi. 9. Denique post promulgatum hoc Decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputatione circa dispositiones ad frequentem et quotidianam communionem abstineant. Relatis autem his omnibus ad SSmum D. N. Pium PP. X. per infrascriptum S. C. Secretarium in audientia diei 17. mensis Decembris 1905. Sanctitas Sua hoc Emorum Patrum decretum ratum habuit, confirmavit atque edi iussit, contrariis qui­buscumque minime obstantibus Mandavit insuper, ut mittatur ad omnes locorum Ordinarios et Praelatos Regulares, ad hoc ut illud cum suis Seminariis, Parochis, Institutis religiosis et sacerdotibus respective communicent, et de exeeutione eorum

Next

/
Thumbnails
Contents