A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

28 Nr. 1085 Privilegium recitandi Matutinum cum Laudibus. Nr. IO86. Disciplina ieiunii et abstinentiae pro anno 1906. sup­plenda est. Nota: Veniam ad has stationes — excepto laurino, hic enim incipiet functio utraque die hora 9-a —, ipsis diebus Confirmationis circa horam 9-am directe ad aedes parochiales ; Divina autem facturus in Ecclesias pergens ritualiter deducar et recipiar. Si quae mutatio hac in re contigerit, certiores reddam R. DD. Curatos respectivos. Jaurini, die 10-a Martii 1906. Beatissime Pater. Hodiernus Episcopus Jaurinensis, ad genua S. V. pro­volutus, supplex implorat prorogationem facultatis, vi cuius Sacerdotes, qui nomen dederunt vel dabunt Sodalitati ibidem constitutae ad fovendam perseverantiam in statu ecclesiastico, fruantur privilegio recitandi Matutinum cum Laudibus pridie ab hora prima post meridiem, • quocunque anni tempore. Et Deus etc. — Jaurinen. Sacra Rituum Congregatio, utendo facultatibus sibi specialiter a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa X. tributis, expetitum indultum ad proximum quinquennium benigne concessit, ad tramitem superioris facultatis. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 16 Februarii 1906. — L. S. D. Panici Archiep. Laodicen. Secret. Jaurini, die 10-a Martii 1906. Disciplina ieiunii et abstinentiae in Litt. Cire. II. an. 1906. sub Nro 632. communicata suppleri debet, ut puncta sequentia sonent ita: II. Dies ieiunii absque abstinentia, quibus una comestio ad satietatem et modica insuper refectio cum usu carnis, servata tamen quantitatis proportione, in collatiuncula permittitur : 1. Omnes dies Quadragesimae exceptis Dominicis (quoad feriam IV. Cine­rum, ferias VI. et tres ultimos dies Hebdomadae Sanctae confer, supra). 2. Feriae IV. temporis Adventus. 3. Sabbata quatuor Temporum. 4. Vigiliae SS. Apostolorum Petri et Pauli et Omnium Sanctorum atque SS. Patronorum. II. Enyhített böjti napok, melyeken szabad ugyan húst enni, de a több­szöri jóllakás tilos: 1. Péntek kivételével a nagyböjt minden napja. 2. Advent szerdái. 3. A kántorbőjtök szombatja. 4. Szent Péter és Pál apostolok, nemkülönben Mindenszentek előző napja. Jaurini, die 10-a Martii 1906. Nr. 1087. Obitus Fran- cisci Csenár et concursus R. D. Franciscus Csenár, parochus Szabad-Bárándensis, sacerdos iubilaris, post longiorem infirmitatem exemplari cum patientia toleratam, susceptis pie mori­bundorum Sacramentis, in Domino obiit die 7-a Februarii an. curr., anno suae pro beneficio parochiali in Szabad- Báránd. aetatis 79-0, sacerdotii vero 53-0. Dum animam eius, ut miseratione divina praemium vitae aeternae con-

Next

/
Thumbnails
Contents