A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

Princeps-Primas Regni Hungáriáé nomine Episcoporum Hungáriáé iteratis vicibus humillimas Beatissimo Patri porrexit preces, quibus attenta nostrorum tem-1 porum conditione ad imminuendas praevaricationum occasiones uberius super lege ieiunii ac abstinentiae efflagitavit indultum. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. X. supplicationi clementissime annuere atque petitam relaxationem in disciplina ieiunii benignissime concedere dignatus est. Tenor Apostoliéi indulti est sequens: »Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia Papa X. supplicatio­nibus, quae, ad obtinendam relaxationem in disciplina ieiunii et abstinentiae pluribus vicibus, ad S. Sedem Eminentissimus ac Rmus Dominus Cardinalis Claudius Vaszary, Archiepiscopus Strigoniensis et Primas Hungáriáé, nomine Episcoporum Hungáriáé obtulerat, indulgere volens, mandatum Nobis dedit Decretum largiendi nomine S. Sedis easdem pro Dioecesibus Hungáriáé complectens facultates, quas Episcopi Austriae in provinciis ecclesiasticis Viennensi, Pragensi atque Olomucensi iam antea obtinuerant. Jamvero harum facultatum schema ab Episcopis Austriae adprobationi S. Sedis propositum sequens est: I. Dies ieiunio simul cum abstinentia dicati : 1. Feria IV. Cinerum et tres dies ultimi Hebdomadae Sanctae. 2’ Feriae VI. Quadragesimae et temporis Adventus. 3. Feriae IV. et VI. in quatuor Temporibus. 4. Vigiliae Nativitatis, Pentecostes et Assumptionis B. M. V. II. Dies ieiunii absque abstnentia, quibus una comestio ad satietatem et modica insuper refectio cum usu carnis, servata tamen quantitatis proportione, in collatiuncula permittitur: r. Omnes dies Quadragesimae exceptis Dominicis (quoad feriam IV. Cinerum, ferias VI. et tres ultimos dies Hebdomadae Sanctae confer supra). 2. Sabbata quatuor Temporum. 3. Vigiliae SS. Apostolorum Petri et Pauli et Omnium Sanctorum atque SS. Patronorum. III. Dies abstinentiae tantum dicati : Omnes reliquae Feriae VI. per annum. IV. Dispensationes ab abstinentia : i. Pro tota provincia ecclesiastica, quoties festum fori in aliquem abstinentiae diem incidit. Nr. 632. De disciplina ieiunii ac abstinentiae pro anno 1906.

Next

/
Thumbnails
Contents