A Győri Püspökség Körlevelei, 1905
Tartalomjegyzék
20 Nr. 1222. Indulgentia conceditur ter recitantibus Salutationem Angelicam cum invocatione ad B. Mariam Virg. Missam attinet, ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus ad Ecclesias in quibus festum agitur convenientibus, servato decreto S. Rituum Congregationis N. 3862. Urbis et Orbis IX. Decembris MDCCCXCV. Denique concedimus ut solemnia, Beatificationis supradictorum Servorum Dei in supradictis Dioecesibus et templis celebretur ad normam decreti seu Instructionis S. Rituum Congregationis die XVI. Decembris MCMII. de triduo intra annum a Beatificatione solemniter celebrando, quod statis legitima auctoritate diebus fieri praecipimus intra annum, postquam eadem solemnia in Basilica Vaticana fuerunt celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut harum litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii dictae Rituum Congregationis subscripta sint et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus in disceptationibus etiam iudicialibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi hisce litteris ostensis haberetur. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 1. Novembris MCMIV. Pontificatus Nostri anno II. Alois. Card. MACCHI. L. -j- S. Jaurini, die 31-a Martii 1905. PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memoriam. — S. Alphonsus Maria de Ligorio non solum strenuus extitit defensor Immaculatae Conceptionis B. M. V., sed etiam fuit promotor indefessus cultus erga Bmam Virginem sine labe conceptam et praesertim promovit inter fideles praxim quotidie recitandi mane et vespere ter Salutationem Angelicam, addendo cuique earum hanc invocationem : „per tuam Immaculatam Conceptionem 0 Maria redde purum corpus meum et sanctam animam meamu, asserens huiusmodi exercitationem afficacem esse ad castitatem servandam contra diabolicos incursus. Iamvero quinquagesimo imminente anno, ex quo Pius IX. praedecessor Noster rec. mem. Bmam Deiparam ab originali labe immunem declaravit, peropportunum existimavimus laudabilem Alphonsi praxim christiano populo commendare, atque ut inde uberiores fructus percipiantur, coelestes etiam Ecclesiae thesauros, quorum dispensationem Nobis tradidit Altissimus, reserare statuimus. Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui corde saltem contriti ter Salutationem Angelicam, addita cuilibet Salutationi supradicta invocatione, sive mane sive vespere devote recitaverint, tam mane quam vespere tercentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis in forma Ecclesiae consueta relaxamus : quas poenitentiarum relaxationes etiam ani- mabus Christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse, indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesentium Litterarum (quod nisi fiat, nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die XIX. Ianuarii MDCCLVI latum et a rec. mem. Benedicto XIV Praedecessore Nostro die XXVIII.