A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

73 R. Cautiones etiam in articulo mortis esse exigendas; disparitatem cultus, utpote impedimentum dirimens, in encyclica S. Officii 20. Februarii 1888. compre­hendi : mixtam vero religionem, uti impedimentum impediens non comprehendi. (Coli. P. F. n. 2188. 18. Martii 1891. Archiep. Leopolien. rit. graec.) Vicarius Generalis . . . sequentium dubiorum solutionem perhumiliter expo­stulat, nempe: Litteris S. Officii datis die 20. Februarii anno 1888. concessa est locorum Ordinariis facultas dispensandi, sive per se sive per ecclesiasticam personam sibi benevisam, aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos, quando non suppetit tempus recurrendi ad S. Sedem, super impedimentis quantumvis publicis matri­monium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto sacro Presbyteratus Ordine et affi­nitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Decreto vero lato fer. IV., die 9. Ianuarii 1889. declaratum est, Ordinarios quibus memorata facultas praecitatis litteris diei 20. Februarii 1888. data fuit posse, illam subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi et periculum sit in mora. Iam igitur quaeritur: 1. Utrum S. Congregatio, per verba »super impedimentis quantumvis pub­licis«, confirmare intenderit communem theologorum et praesertim S. Alphonsi sen­tentiam, quae habet posse Episcopos in casibus urgentis necessitatis dispensare super impedimentis occultis, eamque facultatem veluti ordinariam probabiliter delegare etiam generaliter, ita ut mens Congregationis fuerit significare Episcopos a fortiori ab impedimentis occultis in praedictis adiunctis dispensare posse ? 2. Utrum in gravissimo mortis periculo coadiutores parochi, quando, oh ingentem parochiarum illius dioecesis amplitudinem ad eum recurrere non possunt, nomine parochi ab impedimentis publicis dispensare valeant? 3. Utrum in decreto diei 9. Ianuarii 1889. nomine parochorum veniant etiam vicarii temporales, qui post obitum parochorum vel in eorum absentia suffi­ciuntur ? R. Ad I. Ex vi decreti, affimative pro mortis articulo. Ad II. et III. Detur responsum hac eadem feria datum R. P. D. Abbati Sanctissimae Trinitatis Caven., quod est sequens, scilicet: Propositis a R. P. D. Abbate supra laudato sequentibus dubiis. I. An sub nomine parochorum in subdelegatione facultatis, de qua in pre­cibus, intelligendi sint etiam viceparochi vel oeconomi curati ad nutum amovibiles, in quibus paroeciis parochi stricte sumpti ac vere nominis non sunt creati? Et quatenus negative. II. Utrum saltem in dioecesibus, in quibus, sicut et in abbatia Nullius Sanctissimae Trinitatis Caven. ex privilegio vel ex antiquissima ac immemorabili consuetudine, nonnullae sunt paroeciae, quarum curati tanquam vicarii Abbatis sunt instituti sub nomine oeconomi vel archi-presbyteri curati, ad nutum amovibiles, ad hos quoque possit extendi ?

Next

/
Thumbnails
Contents