A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
38 ginem Deiparam spe, ad veterem populorum religionem magna ubique accessio est allata. Quidnam vero ampliora in posterum expectare prohibet? In iunesta sane incidimus tempora; ut prophetae verbis conqueri possimus iure: Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt.' Attamen, in hoc quasi malorum diluvio, iridis instar Virgo clementissima versatur ante oculos, faciendae pacis Deum inter et homines quasi arbitra. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.2 Saeviat licet procella et caelum atra nocte occupetur; nemo animi incertus esto. Mariae adspectu placabitur Deus et parcet. Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni.3 Et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.4 Profecto si Mariae, ut par est, confidimus, praesertim modo quum immaculatum eius conceptum alacriore studio celebrabimus nunc quoque illam sentiemus esse Virginem potentissimam, quae serpentis caput virgineo pede contrivit.'0 Horum munerum auspicem, Venerabiles Fratres, vobis populisque vestris apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die II. Februari MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo. SS. D. N. Pius Papa X. ope praemissarum litterarum encyclicarum universis et singulis utriusque sexus christifidelibus, qui ecclesiam Cathedralem, si sit eo loci, vel parochialem aut, si parochialis desit, principalem a 21-a Februarii usque ad diem 2-am Junii a. 1. inclusive, qui erit solemnitas SS. Corporis Christi, vel per tres menses etiam non continuos, Ordinariorum arbitrio pro fidelium commodo praecise designandos, ter visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae atque S. Sedis Apostolicae libertate et exaltatione, pro extirpatione hae- resum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate iuxta mentem SS. D. N. Pii Papae X. pias ad Deum preces effuderint; ac semel intra praefatum tempus, esurialibus tantum cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali induito non comprehensos, et peccata sua confessi, SS. Eucharistiae sacramentum susceperint: plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam clementissime concedere et annuere dignatus est, ut eiusmodi indulgentia, semel tantum lucranda, animabus, quae Deo caritate con- iunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat. In sensu litterarum encyclicarum SS. D. N. Pii Papae X. fine lucrandarum indulgentiarum quoad Dioecesim nostram sequentia praescribo: 1. Tempus pro lucrandis indulgentiis defigo a i-a Aprilis usque 30-am Junii a. 1. inclusive. Intra terminum hunc fideles utriusque sexus Ecclesiam Cathedralem, vel suam parochialem, aut filialem et Conventualem, in quibus ordinarius Cultus divinus celebratur, ter visitent, ibidemque iuxta mentem SS. D. N. Pii Papae X. quinquies Pater, quinquies Ave et semel Credo orent. 2. Diem ieiunii uniformitatis causa defigo pro tota Dioecesi in 11-am Maii 1 Os. IV, 1—2. — 3 Gen. IX, 13. — 8 Ib. 16. — 4 Ib. 15. - 6 Off. Imm. Cone. B. M. V.