A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

36 Christus impetitur atque ab eo condita religio sanctissima! quam idcirco praesens multis periculum iniicitur, ne gliscentibus erroribus ducti, a fide desciscant! Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.1 Simul vero prece et obsecratione humili utantur omnes ad Deum, conciliatrice Deipara, ut qui a vero aberraverint resipiscant. Experiendo quippe novimus eiusmodi precem, quae caritate funditur et Virginis sanctae imploratione fulcitur, irritam fuisse numquam. Equidem oppugnari Ecclesiam neque in posterum unquam cessabitur: Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.* Sed nec Virgo ipsa cessabit nostris adesse rebus ut ut difficillimis, pugnamque prosequi iam inde a conceptu pugnatam, ut quotidie iterare liceat illud: Hodie contritum est ab ea caput sei'pentis antiqui.3 Utque coelestium gratiarum munera, solito abundantius, nos iuvent ad imi­tationem beatissimae Virginis cum honoribus coniungendam, quos illi ampliores hunc totum annum tribuemus; atque ita propositum facilius assequamur instaurandi omnia in Christo: exemplo Decessorum usi quum Pontificatum inirent, indulgentiam extra ordinem, instar Iubilaei, orbi catholico impertiri decrevimus. Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus, licet indignis, contulit; universis et singulis utriusque sexus christi- fidelibus in alma Urbe Nostra degentibus vel ad eam advenientibus, qui unam e quatuor Basilicis patriarchalibus, a Dominica prima Quadragesimae, nempe a die XXI. Februarii, usque ad diem II. Junii inclusive, qui erit solemnitas sanctissimi Corporis Christi, ter visitaverint; ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae atque huius Apostolicae Sedis libertate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, iuxtaque mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint; ac semel, intra praefatum tempus, esurialibus tantum cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali induito non comprehensos; et peccata sua confessi, sanctissimum Eucharistiae sacramentum susceperint; ceteris vero ubi­cumque, extra praedictam Urbem degentibus, qui ecclesiam cathedralem, si sit eo loci, vel parochialem aut, si parochialis desit, principalem, supra dicto tempore vel per tres menses etiam non continuos, Ordinariorum arbitrio pro fidelium commodo, praecise designandos, ante tamen diem VIII. mensis decembris, ter visitaverint; aliaque recensita opera devote peregerint: plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam concedimus et impertimus; annuentes insuper ut eiusmodi indulgentia, semel tantum lucranda, animabus, quae Deo caritate coniunctae ex hac vita migra­verint, per modum suffragii applicari possit et valeat. Concedimus praeterea ut navigantes atque iter agentes, quum primum ad sua domicilia se receperint, operibus supra notatis peractis, eamdem indulgentiam possint consequi. Confessariis autem, actu approbatis a propriis Ordinariis, potestatem faci­mus ut praedicta opera, a Nobis iniuncta, in alia pietatis opera commutare valeant 1 I. Cor. X, 12. — * I. Cor. XI, 19. — 8 Off. Imm. Cone, in II. Vesp. ad Magnif. ' -.0

Next

/
Thumbnails
Contents