A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

33 promeritorum eius materno veluti iure administrat, maximo certissimoque esse adiumento ad Christi notitiam atque amorem? Nimium scilicet haec comprobantur ex dolenda eorum ratione, qui, aut daemonis astu aut falsis opinionibus, adiutricem Virginem praeterire se posse autumant! Miseri atque infelices, praetexunt se Mariam negligere, honorem ut Christo habeant: ignorant tamen non inveniri puerum nisi cum Maria matre eius. Quae cum ita sint, huc Nos, Venerabiles Fratres, spectare primum volu­mus, quae modo ubique apparantur sollemnia Mariae sanctae ab origine imma­culatae. Nullus equidem honor Mariae optabilior, nullus iucundior quam ut nosca­mus rite et amemus Iesum. Sint igitur fidelium celebritates in templis, sint festi apparatus, sint laetitiae civitatum ; quae res omnes non mediocres usus afferunt ad pietatem fovendam. Verumtamen nisi his voluntas animi accedat, formas habebimus, quae speciem tantum offerant religionis. Has Virgo quum videat, iusta reprehensione Christi verbis in nos utetur: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.1 Nam ea demum est germana adversus Deiparentem religio, quae profluat animo; nihilque actio corporis habet aestimationis in hac re atque utilitatis, si sit ab actione animi seiugata. Quae quidem actio eo unice pertineat necesse est, ut divini Mariae Filii mandatis penitus obtemperemus. Nam si amor verus is tantum est, qui valeat ad voluntates iungendas; nostram plane atque Matris sanctissimae parem esse voluntatem oportet, scilicet Domino Christo servire. Quae enim Virgo prudentissima, ad Canae nuptias, ministris aiebat, eadem nobis loquitur: Quodcumque dixerit vobis facite.2 Verbum vero Christi est: Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.3 — Quapropter hoc quisque persuasum habeat: si pietas, quam in Virginem beatissimam quis profitetur, non eum a peccando retinet, vel pravos emendandi mores consilium non indit, fucatam esse pietatem ac fallacem, utpote quae proprio nativoque careat fructu. Quae si cui forte confirmatione egere videantur, hauriri ea commode potest ex ipso dogmate immaculati conceptus Deiparae. Nam, ut catholicam traditionem praetermittamus, quae, aeque ac Scripturae sacrae, fons veritatis est; unde persuasio illa de immaculata Mariae Virginis Conceptione visa est, quovis tempore, adeo cum christiano sensu congruere, ut fidelium animis insita atque innata haberi posset ? Horremus, sic rei causam egregie explicavit Dionysius Carthusianus, horremus enim mulierem, quae caput serpentis erat contritura, quandoque ab eo contri­tam, atque diaboli filiam fuisse matrem Domini faterif Nequibat scilicet in Christianae plebis intelligentiam id cadere, quod Christi caro, sancta, impolluta atque innocens, in Virginis utero, de carne assumpta esset cui, vel vestigio temporis, labes fuisset illata. Cur ita vero, nisi quod peccatum et Deus per infinitam oppo­sitionem separantur ? Hinc sane catholicae ubique gentes persuasum habuere, Dei Filium, antequam, natura hominum assumpta, lavaret nos a peccatis nostris in sanguine suo, debuisse, in primo instanti suae conceptionis, singulari gratia ac 1 Matth. XV, 8. — 3 Ioann. II. 5. - 3 Matth. XIX, 17. — 4 3. Sent. d. 3. q. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents