A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

30 novo et inaudito pietatis aestu, quo ad Christi Vicarium, colendum coram, fideles ex omni genere omnique parte iam diu confluunt ? An non miranda Numinis pro­videntia in uno alteroque Decessore Nostro, Pio videlicet ac Leone, qui, turbulentis­sima tempestate, ea, quae nulli contigit, pontificatus usura, Ecclesiam sanctissime administrarunt? Ad haec, vix fere Pius Mariam ab origine labis nesciam fide catho­lica credendam indixerat, quum in oppido Lourdes mira ab ipsa Virgine ostenta fieri coepta: exinde molitione ingenti et opere magnificio Deiparae Immaculatae excitatae aedes; ad quas, quae quotidie, divina exorante Matre, patrantur prodigia, illustria sunt argumenta ad praesentium hominum incredibilitatem profligandam. — Tot igitur tantorumque beneficiorum testes, quae, Virgine benigne implorante, contulit Deus quinquagenis annis mox elabendis; quidni speremus propiorem esse salutem nostram quam cum credidimus ? eo vel magis, quod divinae Providentiae hoc esse experiendo novimus ut extrema malorum a liberatione non admodum dissocientur. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus lacob, et eliget adhuc de Israelut plane spes sit nos etiam brevi tempore inclamaturos: Contrivit Dominus baculum impiorum. Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit.2 Anniversarius tamen dies, quinquagesimus ab adserto intaminato Deiparae conceptu, cur singularem in christiano populo ardorem animi excitare debeat, ratio Nobis exstat potissimum, Venerabiles Fratres, in eo, quod superioribus Litteris encyclicis proposuimus, instaurare videlicet omnia in Christo. Nam cui exploratum non sit nullum, praeterquam per Mariam, esse certius et expeditius iter ad universos cum Christo iungendos, perque illum perfectam filiorum adoptionem assequendam ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei? Profecto, si vere Mariae dictum: Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino,3 ut nempe Dei filium conciperet pareretque; si idcirco illum excepit utero, qui Veritas natura est, ut novo ordine, nova nativitate generatus . . . invisibilis in suis, visibilis fieret in nostris :4 quum Dei Filius, factus homo, auctor sit et consum­mator fidei nostrae; opus est omnino sanctissimam eius Matrem mysteriorum divi­norum participem ac veluti custodem agnoscere, in qua, tamquam in fundamento post Christum nobilissimo, fidei saeculorum omnium extruitur aedificatio. Quid enim? an non potuisset Deus restitutorem humani generis ac fidei conditorem alia, quam per Virginem, via impertiri nobis? Quia tamen aeterni pro­videntiae Numinis visum est ut Deum-Hominem per Mariam haberemus, quae illum, Spiritu Sancto foecunda, suo gestavit utero; nobis nil plane superest, nisi quod de Mariae manibus Christum recipiamus. Hinc porro in Scripturis sanctis, quotiescumque de futura in nobis gratia prophetatur; toties fere Servator hominum cum sanctis­sima eius Matre coniungitur. Emittetur agnus dominator terrae, sed de petra deserti; flos ascendet, attamen de radice lesse. Mariam utique, serpentis caput conterentem, prospiciebat Adam obortasque maledicto lacrymas tenuit. Eam cogitavit Noe, arca sospita inclusus; Abraham nati nece prohibitus; lacob scalam videns perque illam 1 Isai. XIV, 1. — 2 Isai. XIV, 5 et 7. — 3 Luc. I, 5. — 4 S. Leo M. Serm. 2. de Nativ. Domini, c. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents