A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

197 prohibitas, ultra terminum in articulo 14. benigne concessum protrahant, obedientes saluberrimae legi ex animo propter conscientiam, memores immensae dignitatis incruenti Sacrificii. III. Si iam in levioris momenti negotiis memoriae nostrae labili ac per­saepe fallaci per connotationem agendorum subvenire consuevimus, quanto a potiori id fieri necesse est in re tam sancta, qualis est obligatio persolvendorum, quae a fidelibus susceperamus, Sacrorum! Salubri itaque providentia Decretum singulis praecipit Ordinariis curare, ut ad singulas Ecclesias praeter tabulam onerum perpe­tuorum adsint libelli, in quibus Missae manuales, quae a fidelibus traduntur, ex ordine cum sua eleemosyna recenseantur et in quibus dictorum onerum et missarum satis­factio signetur. Mandato huic obsecutus omnes et singulos DD. Sacerdotes Dioecesis meae in virtute sanctae et salutaris obedientiae obstrictos esse volo, ut Libellos praescriptis Decreti correspondentes habeant, inque iis diem susceptae Missae, intentionem eidem adiunctae, quantitatem porro eleemosynae, diem denique satisfactionis accuratissima diligentia signent, quo sic non modo suae con­scientiae tranquillitati provideant, sed etiam et mihi, ubi eos me visitare con­tigerit, et si opus esset, cuilibet securi in Domino respondere valeant, an et quomodo hac in re obligationibus suis satisfecerint. DD.-nos autem VADiaconos in Domino rogo, ut in casu obitus fratris Dis- trictualis libellum intentionum demortui diligenter revideant, et si in eo Missas invenirent, quae persolutae nondum essent, eas una cum eleemosynis e caduca defuncti substantia desumendis abs mora ad Ordinariatum promoveant. Notum denique reddo Ven. Clero meo, libellos intentionum ad finem, cui inservire intendunt, accommode dispositos venui prostare Viennae apud bibliopolam Herder. Insuper pro maiori commoditate V. Cleri mei Ordinem Officii Divini, seu Directorium, ita pro futuro adaptandum decrevi, ut in eodem singulis foliis inter­serantur folia etiam vacua, quae congruis rubricis provisa ad recipienda ea, quae ratione Missarum susceptarum connotanda venient, apprime valeant inservire. Deus nos tueatur Omnipotens. Jaurini die 20-a Augusti, 1904. Pro congruo notitiae statu Ven. Clero significo me inde ab initio Sep- Nr. 4680. tembris — usquead 22-am Octobris in Szany esse commoraturum, quo officiosa cf^m™°rna^10 negotia quoque dirigi possunt. Negotia habentes omni die IV. hebdomadae recipiam, excepta 7-a Septembris, quando Cellas Marianas visitare intendo. Jaurini die 20-a Augusti, 1904. A létesítendő új papnevelő-intézet építési költségeire adtak : Bertha János Nr. 4681. dr. 200 kor., Fencz Sándor 200 kor., Malonyay Mihály 100 kor., dr. Zalka László Adományok . , , t „ , az építendő 3 drb. győri kath. köri részvényt, összesen 150 kor., Lacza Gyula 1000 kor. újpapnevelő­intézet Győrött, 1904. augusztus 20-án. költségeire.

Next

/
Thumbnails
Contents