A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

ig2 Iamvero de his omnibus S. C. decernit: i.° neminem posse plus missarum quaerere et accipere, quam celebrare probabiliter valeat intra temporis terminos inferius statutos, et per se ipsum, vel per sacerdotes sibi subditos, si agatur de Ordinario dioecesano, aut Praelato regulari. 2. Utile tempus ad manualium missarum obligationes implendas esse men­sem pro missa una, semestre pro centum missis, et aliud longius vel brevius tem­poris spatium plus minusve, iuxta maiorem vel minorem numerum missarum. 3. Nemini licere tot missas assumere, quibus intra annum a die susceptae obligationis satisfacere probabiliter ipse nequeat; salva tamen semper contraria offerentium voluntate, qui aut brevius tempus pro missarum celebratione sive expli­cite sive implicite ob urgentem aliquam causam deposcant, aut longius tempus concedant, aut maiorem missarum numerum sponte sua tribuant. 4. Cum in decreto Vigilanti diei 25 mensis Maii 1893 statutum fuerit, »ut in posterum omnes et singuli ubique locorum beneficiati et administratores piarum causarum, aut utcumque ad missarum onera implenda obligati, sive eccle­siastici sive laici, in fine cuiuslibet anni missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus nondum satisfecerint, propriis Ordinariis tradant iuxta modum ab iis defini­endum;« ad tollendas ambiguitates Emi Patres declarant ac statuunt, tempus his verbis praefinitum ita esse accipiendum, ut pro missis fundatis aut alicui beneficio adnexis obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni, intra quem onera impleri debuissent: pro missis vero manualibus obligatio eas deponendi incipiat post annum a die suscepti oneris, si agatur de magno missarum numero; salvis praescriptio­nibus praecedentis articuli pro minori missarum numero, aut diversa voluntate offerentium. Super integra autem et perfecta observantia praescriptionum, quae tum in hoc articulo, tum in praecedentibus statutae sunt, omnium ad quos spectat con­scientia graviter oneratur. 5. Qui exuberantem missarum numerum habent, de quibus sibi liceat libere disponere (quin fundatorum vel oblatorum voluntati quoad tempus et locum celebra­tionis missarum detrahatur), posse eas tribuere praeterquam proprio Ordinario aut S. Sedi, sacerdotibus quoque sibi benevisis, dummodo certe ac personaliter sibi notis et omni exceptione maioribus. 6. Qui missas cum sua eleemosyna proprio Ordinario aut S. Sedi tradi­derint, ab omni obligatione coram Deo et Ecclesia relevari. Qui vero missas a fidelibus susceptas, aut utcumque suae fidei commissas, aliis celebrandas tradiderint, obligatione teneri usque dum peractae celebrationis fidem non sint assequuti; adeo ut si ex eleemosynae dispersione, ex morte sacer­dotis aut ex alia qualibet etiam fortuita causa in irritum res cesserit, committens de suo supplere debeat et missis satisfacere teneatur. 7. Ordinarii dioecesani missas, quas ex praecedentium articulorum dispo­sitione coacervabunt, statim ex ordine in librum cum respectiva eleemosyna referent, et curabunt pro viribus, ut quamprimum celebrentur, ita tamen, ut prius manualibus satisfiat, deinde iis, quae ad instar manualium sunt. In distributione autem servabunt

Next

/
Thumbnails
Contents