A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
i8i scentes opus a monachis Benedictinis collatum in restauratione genuini cantus Ecclesiae Romanae, ab iisque imprimis qui pertinent ad Congregationem quae est in Gallia et ad monasterium Solesmense, volumus ut pro hac editione, partium confectio quae modos exhibent, speciali ratione monachis gallicae Congregationis et monasterii Solesmensis concredatur. c) Opus ita dispositum examini recognitionique peculiaris Commissionis romanae, ad hoc a Nobis recens institutae, subiicietur. Haec vero iurato secreto obstringitur de iis quae textuum compilationem, rationemque impressionis respiciunt; qua obligatione illi quoque extra Commissionem tenentur, quorum opera ad eumdem finem exposcetur. Porro in suo examine maxima utetur sedulitate, nihilque publicari permittet, cuius non queat ratio conveniens ac sufficiens afferi, in rebus dubiis consilium requirendo eorum qui extra Commissionem et Redactionem in eo genere studiorum experti habentur atque idonei ad grave iudicium proferendum. Quod si in concentuum recognitione difficultates occurrerent ex liturgico textu, dicta Commissio aliam Commissionem historico-liturgicam, iam apud Nostram SS. Rituum Congregationem ante institutam, consulere debebit, ut utraque concorditer procedat in iis librorum partibus quae obiectum constituunt utrique commune. d) Approbatio librorum sacri cantus ita compositorum et editorum, a Nobis et a Nostra SS. Rituum Congregatione danda, talis erit ut nulli in posterum liceat liturgicos libros approbare, si hi, etiam in partibus quae cantum continent, non sint in omnibus conformes editioni a Typographia Vaticana excusae, Nobis auspicantibus, aut saltem, ex Commissionis iudicio ni ita conformes existant, ut inductae variationes ab auctoritate codicum aeque bonorum provenire demonstrentur. e) Proprietas literaria Vatacinae editionis, Sedi Apostolicae reservatur. Editoribus ac Typographis cuiusvis nationis, qui id postulaverint, quique sub certis conditionibus securas praebebunt cautelas opus se rite completuros, gratiam concedemus dictam editionem libere, prout melius ipsis libuerit, excudendi, ex eaque excerpta edendi, atque exemplaria ubique spargendi. Ita, Deo auxiliante, confidimus posse Ecclesiae restituere cantum unicum traditione acceptum eo modo qui scientiae, historiae, arti dignitatique liturgici cultus respondeat, quantum hodierna studia permittunt; reservantes Nobis Nostrisque Successoribus aliter disponendi facultatem. Datum Romae apud S. Petrum, die 25. Aprilis 1904. festo S. Marci Evangélistáé, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Commissio Pontificia pro Vaticana editione librorum liturgicorum cantus Gregoriani. Membra commissionis. Rmus D. Joseph Pothier O. S. B., abbas Saint Wandrille, Praeses. Rmus D. Carolus Respighi, Caeremoniarius pontificius. Rmus D. Laurentius Perosi, Director perpetuus Capellae Sixtinae. R. P. Antonius Rella, Romae. R. P. Andreas Mocquereau O. S. B., Prior Solesmensis. R. P. Laurentius Ianssens O. S. B., Rector Collegii S. Anselmi de Urbe. R. P. Angelus De Santi S. I. Prof. baro Rudolphus Kanzler Romae. Prof. doctor Petrus Wagner, Friburgi in Helvetia. Prof. H. G. Worth, Londini.