A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

177 XI. PIUS PP. X. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. In Apostolicum sublecti munus atque in ipso Christiani sacerdotii vertice, divinae clementiae dono, collocati, longe maiorem profecto sollicitudinem sustinen­dam suscepimus, quam quae romani vigilantia gregis contineatur. Excessurus enim e terris Christus Apostolos iussit, et in his Petrum praecipue, quem non modo dignitate sed etiam coelestis gloriae studio praelucere ceteris voluit, gentes edocere universas, salubremque doctrinae novae praedicationem ad remotissimas quasque aut immanissimas orbis partes afferre. Porro divinis praeceptis obsequentes, Deces­sorumque Nostrorum clarissima exempla sectantes, nihil esse magis officio nostro consentaneum arbitramur, quam ut, si quae ad patefaciendum Evangelii lumen atque ad proferendos Ecclesiae terminos videantur conducere, iis voluntatem omnem gra­tiamque impertiamus. Inter haec autem utilitate atque opera praestat opus illud summa laude dignum quod a „Fidei propagatione“ nobile nomen accepit. Huius origo operis divino plane instinctu in medios homines profecta videtur. Nam fidelis Ecclesiae populus quia non in praedicanda Christi doctrina haberet sibi demanda­tam provinciam consultum Dei providentia est, ut stipe ac subsidiis Evangelii prae­conas iuvaret. Suasit hac de causa caritas qua in Christum Redemptorem optimo­rum hominum pectora urgebantur, fideles ex omni gente ac natione coalescere in unum, conferre ex opibus aliquid in expeditiones sacras submittendum, sociata etiam prece administris sacrorum succurrere, atque ita id assequi quod votorum summa esset, divini nempe regni in terris incrementum. Compertum autem apud omnes est id genus sodalitatem praeclara de propaganda Christiana fide meruisse. Quod enim suppeteret unde catholicae doctrinae nuntii ad dissita ac barbara loca contenderent beneficia illuc religionis nostrae humanique cultus allaturi, tam nobilis coetus tribui largitati debet. Hinc initia salutis innumeris populis parta : hinc fructus animorum comparati tanti, quantos nemo aestimet rite, nisi qui effusi per Chrisfum sanguinis virtutem pernorit: hinc contra quam expectari a disiunctis hominum viribus posset, Evangelii evulgandi legi mire obtemperatum. Haec Nobiscum Sodalitatis promerita reputantes, nullo non tempore sensimus in insignem coetum Nos studio ferri, nec sane illi pro tenui adiumenti parte defuimus, maiora tamen animo spectantes, si facultas, Deo propitio, daretur. Jam quoniam id Nobis Omnipotentis Dei benignitas dedit, ut ex hac Petri Cathedfo spiritualia fidelibus commoda dispertire possemus, praetermittere nolumus ut quem supra laudavimus coetum peculiari quodam bene­volentiae argumento honestemus. Quare omnes et singulos quibus hae literae Nostrae Nr. 4212. Sanctissimi domini nostri PII divina providentia Papae X breve quo institutum a fidei propa­gatione fovetur et commen­datur et quo Sancti Fran- cisci Xaverii dies festus ad ritum duplicem maiorem apud universam Ecclesiam provehitur.

Next

/
Thumbnails
Contents