A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

nisi apparatiore quodam doctrinae commeatu instruerentur, idcirco eorum de gravio­ribus rebus institutionem opportunis eruditionis incrementis ornatam voluit. Iamvero ad fovendam, quam Encyclicis litteris „Aeternis Patris“ indi­xerat, instaurationem disciplinae Thomisticae, subinde in Urbe Roma, utpote quae catholico orbi hoc etiam in genere exemplo deberet esse, propriam Academiam instituit, a S. Thoma Aquinate eam nuncupans, cui propositum esset explicare, tueri, propagare doctrinam, praesertim de philosophia Angelici Doctoris. Academiam ipsam annuis reditibus, qui satis essent ad stabilitatem eius confirmandam, munificus auxit. Fidem parem, quae ceteris vel Atheneis vel Lyceis magnis attributa esset, attribuit facultatem promovendi ad doctoris in philosophia gradum suos alumnos, qui emenso studiorum curriculo laudabile scientiae specimen solemni periculo dedis­sent. Denique a. MDCCCXCV., statuta, quae Academiae ad tempus praescripserat, temperando, certas et leges, quas diutinum experimentum commodas fore suasisset, in perpetuum dixit. Ad Nos quod attinet, quando Pontificatus Noster incidit in tempora, traditae a patribus sapientiae inimica fortasse magis, quam unquam antea, omnino oportere ducimus, ut quae decessor illustris de cultu philosophiae doctrinaeque Thomisticae constituisset, ea religiosissime servanda, atque etiam in spem uberiorum fructuum provehenda curemus. Huius rei gratia, Romanam a Sancto Thoma Academiam, quae in ceteris id genus institutis principem sibi locum iure vindicat, uti peculiari quadam Leonis floruit, similiter Nostrae posthac florere providentia volumus. Equidem novimus, ex eo coetu sodales quam diligenter utiliterque in man­data sibi provincia versari consueverint, vel Aquinatis sententiam doctis commen­tariis illustrando, vel eius cogitata evolvendo, vel eiusdem trutina pensando recen- tiorum placita philosophorum, proptereaque gratulamur eis libenter, quod germanas philosophiae progressiones non mediocriter adiuvent. Verum ne nobilissimae conten­tioni diuturnitas remissionem afferat, magnopere cupimus, ut voce et auctoritate Nostra spiritus sumat etiam alacriores, ac tamquam renovatis auspiciis in propositum incumbant. Quae tamen cohortatio non ad hos tantummodo spectet, sed pertineat, uti debet, ad omnes quicumque in catholicis orbis terrarum scholis philosophiam tradunt; nimirum curam habeant, a via et ratione Aquinatis numquam discedere, in eamdemque quotidie studiosius insistant. Vehementer autem universis auctores sumus, ut sollertiam laboresque suos conferant maxime ad coercendam pro virili parte communem illam rationis fideique pestem, quae longe lateque serpit: neorationa- lismum dicimus, cuius ne perniciosos afflatus sacra praesertim iuventus vel minimum sentiat, omni ope atque opera providendum est. Ceterum, statuta, bona, privilegia, iura quae decessor Noster Academiae Romanae a sancto Thoma dedit et attribuit, ea Nos omnia et singula rata et firma esse volumus et iubemus: contrariis non obtantibus quibuscumque. Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIII. mensis Januarii, festo S. Raimundi de Pennafort, anni MDCCCCIV., Pontificatus Nostri anno primo. ALOYSIUS Card. MACCHI. Jaurini, die io-a Junii 1904.

Next

/
Thumbnails
Contents