A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

122 Nr. 2799. Inviatio ad exercitia sacra. Ignis, quamvis ardens, sensim extinguitur, accensum autem eundem semper esse divinus Salvator vult. Zelus, licet ferventissimus, pedetentim -languescit; qui vero ad Christi exemplum ut comedat nos, oportet. Quae ergo veterescunt tractu temporis, et languorem capiunt: necesse est, ut renoventur frequenter. »Propter quam causam — scribit apostolus Timotheo II., i6. admoneo te, ut resuscites gra­tiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.« Venerabiles Fratres ac Filii dilectissimi, quis nostrum est, qui non sibi haec dicta esse credat? Quis ferventior, quis fortior, quis laboriosior, quis constantior est, quam angeli septem Ecclesiarum, quibus in Apocalipsi ut scribat Joannes mandavit Dominus? Quis magis sanctus et zelosus Timotheo — Ephesi angelo — quem laudat Dominus, eoquod sciebat opera eius, et laborem et patientiam, et quia non poterat sustinere malos? »Habeo tamen — inquit — adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti! Quapropter memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac, sin autem veniam tibi et movebo candalabrum tuum«, auferam dona et regnum, quod datum est tibi. Senili aetate fatigatus remissior evasit apostolus, ferre autem Dominus nec aetatis languorem valens monet, minatur, et ad primum fervorem capessendum revocat suum ministrum. Raro est error gregis sine culpa pastoris. Et qui praeest, rationem de omnibus reddere debet. Ut ergo nosmetipsos ad exem­plum Christi renovemus et eius hauriamus spiritum oportet. Eapropter invitavit ipse divinus Magister discipulos ex missionis officio reduces: »Venite seorsum in deser­tum locum et requiescite pusillum.« Ab hominibus seorsum, ab officii publici cura in loci deserti quietem, a tumultuantium turba ad solitariam mecum conversationem, ut loquamur inturbati et repleamini ab ubertate cordis mei. Sacra haec solitudo, in qua solus cum Christo solo versatur homo, foecunda est gratiarum et opima fruc­tuum, notatoria animae et lumen mentium, ibi in sinu Christi concalescit cor et exardescit ignis. Cordi igitur mihi semper est, voloque Deo opitulante exequi, ut omnes ex clero meo quo frequentius agant s. exercitia, nec sit, qui per diuturnos annos non interfuerit salutari huic recollectioni. Eapropter invitavi vos anno elapso ad seminarium meum, et grates sint Deo, in frequentato concursu multi mecum dulces capiebatis cibos. Ast quum desit adhuc nobis apta domus verae solitudinis, pro hoc anno cum respectivis superioribus domorum sacro huic muneri peculiariter inservientium rem composui, vosque eorsum in Christi nomine invito. Parato ergo corde percipite solliciti pro Ecclesiae prosperitate suorumque salute Praesulis vocem hortantem et vocantem vos ad Eum, qui emittit spiritum suum, et renovat corda. Dulcem mihi foveo spem, vos futuros frequentes in sacris his aedibus, quae vos expectant et venientes excipient peramanter. Domus vero s. recollectionis, quae designantur et series in illis ss. exerci­tiorum sunt sequentes: I. In Budapest domus societatis Jesu. Qualibet feria II. a vespere inchoan­tur ibidem exercitia et peractis tribus integris diebus finiuntur feria VI. mane. Nihil autem obstat, quominus quis per 5 aut 8 dies continuet eadem. Superior domus est: P. Franciscus Riesz, S. J., Mária-utca 25.

Next

/
Thumbnails
Contents