A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
97 quasi alimentum trahebat, eius ad exempla vitam moresque conformabat, succedente feliciter in orbe terrarum Christianae societatis humanitate adversus Romanam, quae, saeculorum emensa cursum, esse omnino desierat. Haec mutatio dexterae excelsi! Ac vere quidem affirmare licet, sic persuasum fuisse Gregorio, non aliam nisi Dei manum talia patrasse. His enim verbis de Britanniae conversione sanctissimum monachum Augustinum affatur, quae sane de ceteris omnibus in ministerio apostolico ab ipso gestis intelligi possunt. Cuius opus hoc est, inquit, nisi eius qui ait: Pater meus usque nunc operatur et ego operor?1 Qui ut mundum ostenderet, non sapientia hominum, sed sua se virtute convertere, praedicatores suos, quos in mundum misit, sine literris elegit; hoc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari.s Equidem Nos minime latent, quae sancti Pontificis oculis, de se abiecte sentientis, omnino fugiebant, et rerum gerendarum peritia, et in coeptis ad exitum perducendis ingenium sagax, et in rebus disponendis mira prudentia, et sedula vigi- lentia et non intermissa sollicitudo. At compertum pariter est, ipsum, non qua huius mundi principes, vi et potentia fuisse progressum, qui in altissimo illo pontificiae dignitatis fastigio primus voluerit appellari: Servus servorum Dei, non profana, tantum scientia aut persuasibilibus humanae sapientiae verbis3 viam sibi munivisse, non prudentiae tantum civilis consiliis, non instaurandae societatis rationibus diuturno studio praeparatis ac deinde in rem deductis, non denique, quod admirationem habet mente concepto sibique proposito vasto aliquo tramite, in apostolico ministerio sensim percurrendo; quum contra, ut notum est, in ea esset cogitatione defixus, qua putaret imminere mundi finem, adeoque modicum tempus reliquum esse ad grandia facinora. Gracili admodum et infirmo corpore, diuturnis afflictatus morbis, ad extremum saepe vitae discrimen, incredibili tamen pollebat animi vi, cui nova semper alimenta suppeditabat vivida fides in Christi verbo certissimo in eiusque divinis promissis. Maximam quoque fiduciam collocabat in collata divinitus Ecclesiae vi, qua ipse rite posset suo in terris fungi ministerio. Quare hoc illi propositum in omni vita fuit, quale singula dicta eius factaque comprobant, ut eandam fidem ac fiduciam et in se ipse foveret et in aliis vehementer excitaret, dumque supremus sibi dies adveniret, quantum hic et nunc liceret, optima quaeque sectaretur. Inde sancti viri firma voluntas in comunem salutem derivandi uberrimam illam caelestium donorum copiam, qua Deus Ecclesiam ditavit, cuiusmodi sunt et revelatae doctrinae certissima veritas, et eiusdem, qua patet orbis, efficax praedicatio, et sacramenta, quae vim habent sive infundendi sive augendi animae vitam, ac denique, superni praesidii auspex, gratia precum in Christi nomine. Harum rerum recordatio, Venerabiles Fratres, mire Nos recreat. Qui si ex hoc Vaticanorum vertice moenium circumspicimus, eodem quo Gregorius, ac maiore fortasse metu vacare non possumus ; tot undique coactae tempestates incumbunt, tot premunt hostium instructae phalanges ; adeoque sumus humano quovis praesidio 1 Ioann. V, 17. — 2 Registr. XI, 36 (28). — 8 1 Cor. II, 4.