A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

95 VIL VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM; ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. lucunda sane accidit recordatio, Venerabiles Fratres, magni et incomparabilis viri,1 Gregorii Pontificis huius nominis primi, cuius, vertente anno millesimo tercen- tesimo ab eius obitu saecularia solemnia celebraturi sumus. Nec absque singulari Dei providentia, qui mortificat et vivificat . . ., humiliat et sublevat,2 factum esse arbitramur, ut, inter apostoliéi ministerii Nostri paene innumerabiles curas, inter tot animi anxietates ob plurima eaque gravissima, quae universae Ecclesiae per Nos regendae debemus, inter sollicitudines queis premimur, ut et vobis, Venerabiles Fratres, in apostolatus Nostri partem vocatis, et fidelibus omnibus curae Nostrae commissis quam optime satisfiat, vel a Nostri summi Pontificatus exordiis, in san­ctissimum hunc et illustrem Decessorem, Ecclesiae decus atque ornamentum, oculo­rum aciem converteremus. Erigitur quippe animus ad magnam fiduciam in eius patrocinio penes Deum validissimo, et eorum, sive quae sublimi magisterio praecepit, sive quae sancte gessit, memoria recreatur. Quod si ipse et praeceptorum vi et fecunditate virtutum in Ecclesia Dei tam ampla, tam alta, tam firma vestigia signa­vit, ut iure ab aequalibus et a posteris Magni nomen sit consequutus, apteturque illi vel hodie, tot saeculorum intervallo, ipsius inscripta sepulcro laudatio: innumeris semper vivit ubique bonis,2 fieri profecto non potest, ut admiranda illius exempla sectantibus, divina opitulante gratia, non liceat, quantum humana sinit infirmitas, sua officia tueri. Ea persequi vix opus est quae ex historiae monumentis nota sunt omnibus. Summa erat publicarum rerum perturbatio quo tempore supremum inivit pontifica­tum Gregorius; exstincta prope vetus humanitas, Romani ruentis imperii dominatus omnes barbaries invaserat. Italia vero, a Byzantinis imperatoribus derelicta, facta fere Longobardorum praeda fuerat, qui, suis nondum compositis rebus, huc illuc excurrebant, omnia ferro flammäque vastantes, luctu omnia caedibusque complentes. Haec ipsa Urbs, minis hostium exterius perculsa, interius afflicta pestilentia, eluvio­Nr. 2586. Litterae Ency- clicae SS. D. N. Pii PP. X. de S. Grego- rio M. PP. I. 1 Martyrol. Rom. 3. sept. — 2 Regum II, 6, 7. — 3 Apud Ioann. Diae., Vita Greg. IV. 68.

Next

/
Thumbnails
Contents