A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

2 I tionibus Conventus Catholicorum Soproniensis; salvo Ecclesiae S. Michaelis AA., qua Ecclesiae Matris honore ac praecedentia; salva denique Parochi Ecclesiae S. Michaelis AA. de gerendo in Districtu Soproniensi Vice-Archi-Diaconi officio praerogativa. Datum Jaurini e Consistorio die 28-a Januarii, anno Domini millesimo nongentesimo tertio, Episcopatus Nostri secundo habito. Ad gratiosum mandatum: NICOLAUS m. p. Dr. Vincentius Bedy, Episcopus. Director Cancellariae Off. Dioec. NICOLAUS E COMITIBUS SZÉCHÉNYI DE SÁRVÁR-FELSŐ VIDÉK DEI MISERICORDIA ET APOSTOLICA SEDIS GRATIA SANCTAE JAURINENSIS ECCLESIAE EPISCOPUS, SUAE SANCTITATIS SUMMI PONTIFICIS PRAELATUS DOMESTICUS, SS. CANONUM DOCTOR. Memoriae commendamus omnibus quibus expedit universis, quod Nos, greg s Nobis divina favente clementia commissi saluti consulere, et malis, quae ex Pastoris delicientia occurrere in dies solent, providere volentes; attenta praesertim fidelium loci diuturna et assidua supplicatione • instantiaque humili, erectionem parochiae in possessione Keczöl, infra ambitum Comitatus Soproniensis sitae, in Domino agredi- mur, imo parochiam inibi harum tenore et vigore erigimus, resuscitamus et rein- stauramus. Notum sane omnibus est, in Keczöl, — Pag° vetustissimo, cujus mentio inde a medio saeculi decimi secundi in diplomatibus patriis pluries occurrit, — ab antiquo exstitisse ecclesiam parochialem S. Stephani primi et religiosissimi Regis Hungarorum honoribus dicatam, quae usque ad tempora, quo Tureae patriam de- plorabiliter invasere et insimul haeresis protestantica animas fidelium subvertere coepit pie in Domino floruit, increvit, filios enutrivit, et fidelium saluti in omnibus laeta inservivit. Succedente tristissima illa Hungáriáé et Ecclesiae Christi aetate, Christiani nominis infensissimus hostis Turea, in sua versus Vindobonam dupplici dira expedi­tione ecclesiae Keczölensis turrim diruit ac in pulverem redegit, ipsam ecclesiam aris et supellectili sacro spoliavit, incolis miseris necem intulit, alias in dirissimam, servitutem redegit, redeuntesque ad sua insidians haeretica pravitas laqueo irretivit, simulque bona ecclesiae et parochiae confestim dissipavit. Funestissimae hae circumstantiae causa tristis fuere, quod ecclesia Keczöl­ensis viribus omnibus exhausta, a filiis majori ex parte infideliter derelicta, Pastore suo orbata, vidua facta lugens sedebat. Circa medium saeculi decimi septimi jam vice parochi Licentiatus inibidem residuo et paulatim accrescenti gregi prout potuit, inservivit, per unum integrum saeculum et quod ultra est, usque dum medio saeculi decimi octavi, amoto et cassato licentiatorum jam insufficienti et sparsim degenerato officio, cum ingravescentes temporum vicissitudines parochiam collapsam resuscitari

Next

/
Thumbnails
Contents