A Győri Püspökség Körlevelei, 1903
Tartalomjegyzék
127 Dubiis a Rmo Dno My lasen. Episcopo, Eminentiae Tuae Auxiliari et Vicario Generali, circa mixta connubia Aplicae Sedi nuper propositis, videlicet: i. Utrum matrimonia mixta coram civili magistratu contracta et nullo haereticorum ritu lustrata pro validis in Hugaria habenda sint; et siquidem affirmative, 2. utrum proles ex similibus matrimoniis ortum ducentes pro legitimis censendae sint, atque libro parochiali baptisatorum, qua tales scribendae. Suprema Congregatio S. R. et U. Inquisitionis, fer. IV. die 18. labentis mensis Augusti, ad utrumque respondit affirmative, additis in libro parochiali notitiis de personis parentum deque forma matrimonii illorum. Jam vero S. Congregatio ea, quae sequuntur in rem notanda esse censuit, et Curiae Strigoniensi significanda: 1. Nihil momenti habet in matrimonii celebratione haeretici ministri adsi- stentia, quem Catholica Ecclesia prorsus excludit, quippe quum hi, qui eius operam exquirunt et admittunt, eo ipso haeresim istiusque ministros, qua tales, favore et honore prosequantur, aliud exinde patrent peccatum, cum ipsis communicando in divinis et excommunicationem incurrant, prout S. eadem Congregatio declaravit, decreto dato fer. IV. die n. Maji 1892. 2. Illud igitur admonitos esse S. Congregatio vult quotquot per Hungáriám fideles, nullo demum fundamento innixi, contrariam sententiam tenere videntur; insuper foveri iubet christiani populi horrorem erga civile tantum foedus, simulque populum doceri, ex Apostolica dispensatione, matrimonia coram publico magistratu in Hungária valide contrahi, quum clandestinitatis impedimentum tam pro haereticis, quam inter catholicum et acatholicum ab Ecclesia demptum fuerit. 3. Quod vero huiusmodi clandestina conjugia valida sint, quamvis absque legitima venia, vel quod etiam deterius esset, praeter iustas cautelas aut contra interpositas sponsiones ineantur, non idcirco tamquam honesta habenda sunt; imo ea procul dubio illicita facit etiam negligentia rituum ab Innocentio Papa III., et in ipso Capite „Tametsi“ Tridentinae Synodi praescriptorum. 4. Notitiae circa parentum personas et matrimonii formam librorum paro- chialium adnotamentis idcirco inscribi mandatur, quia necessariae sunt ad effectus canonicos, qui prolem respiciunt ab haereticis coniugibus ortam. Haec omnia a summo Pontifice rite probata, Eminentiae Tuae per me nuncianda erant; Tuasque manus humillime deosculatus, venerationis meae sensa iterum testor ex animo. Datum Romae, e Secretaria Status 31. Augusti 1897. M. Card. Rampólla m. p. Jaurini die i-a Octobris 1903. Nr. 5442. Dubia circa matrimonia mixta. SS. Caes. et Regia Apostolica Maiestas vigore Altissimae Resolutionis die 15-a Septembris a. c. emanatae ad complendas vacantias in Ven. Capitulo Cathed. E. J. promotionem Gradualem P. T. DD. Canonicorum: Ignatii Mladoniczky Custodis ad stallum C. Cantoris; porro — Dtre Ludovico Szely Praeposito Pápóczensi in hoc stallo desiderio suo conformiter relicto — Petri Schlegel Praepositi S. Adal- berti Ep. et Mart. de Monte Jaurino ad stallum C. Custodis ; Ernesti Kutrovátz Nr. 5443. Promotiones graduales et nominationes novorum Canonicorum in Capitulo Cathed rali.