A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

19 Cum adventu Ulmi ac Rmi Domini Episcopi ceu legitimi Antistitis, Pa­storisque Ordinarii, exspirat omnis potestas et iurisdictio Vicarii Capitularis. Adven­tante enim et clarescente sole, recedit, obscuraturque luna. Sic omnia finem habent officia, munera, curae, labores, imo et ipsa vita. Sic transit gloria mundi. Cinis enim, pulvis et umbra sumus. Hoc numero Circularium illo cum intimo animi voto coronidem muneri im­ponimus, ut ea, quae spatio 14 mensium me interveniente acta sunt, cedant ad maiorem Dei gloriam, Cui laus, honor et gratiarum actio per sempiterna saecula, et ad salu­tem animarum, sanctaeque Matris nostrae Ecclesiae incrementum. Quae durante hoc tempore mediante meo officio fors bene facta sunt a Dno Deo prodierunt, quae autem minus recte disposita fuerunt, manus meae fece­runt. Confiteri enim debeo cum regio vate palam: imperfectum meum viderunt oculi tui Domine1 et cum apostolo, me fuisse sei'vum inutilem, ita ut non pos­sim gloriari, nisi in infirmitatibus meis.* Aliquae dispositiones nonnullis displicue­runt. Possum dicere, et mihi. Ubi ergo latuerunt leges prudentiae pastoralis? Scri­ptura dicit: Lex Dei eius in corde ipsius. Illae dispositiones minus rectae non ex corde venerunt, sed ex necessitate, quae non habet legem. Caeterum sicut Deo ter bono, ita calentissimas ago gratias etiam V. Capi­tulo et omnibus atque singulis, qui mihi quomodocunque adiutricem manum commo­daverunt. Deus retribuat abundanter omnibus pro omnibus hic et in aeternitate. Arnen. Jaurini, die 18-a Martii 1902. Vix emensi sunt 33 dies ab illo tempore, quo dolore cordis intrinseco commoti, deploravimus magnam illam iacturam, quam Ecclesia Collegiata Sopronien- sis, totaque Civitas, imo et alma Dioecesis Jaurinensis passa est per tristem deces­sum Ulmi ac Rmi D. Andreae Póda de Pódafa Can. Lectoris et Suae Sanctitatis Praelati domestici etc., ecce iterum nova causa lugendi emersit et quidem duplex in eadem Ecclesia Collegiata Civitateque. Die enim 8-a Martii an. curr., Ille, penes quem sunt humanae vitae arbitria, ex hac terra peregrinationis evocavit ad aeternitatem strenuum suum militem uno mense ante completum vitae suae annum 75. Rmum Dnm Nobilem Franciscum Maráz Prae­positum de Moyk, Ins. Coll. Eccl. Sopron. Praepositum-Canonicum et L. R. Civ. Sopr. ad S. Georgium Mii. et Mart. Parochum et quidem ictu apoplectico. Casu hoc suo omnes nos in peregrinationis stadio currentes monens cum Ecclesia orare: A subitanea et im­provisa morte libera nos Domine, vigilareque iuxta illud: Nemo suae vitae multum fiderit, mortem semper tergo stare viderit, Sacerdos hic iubilaeus die 3-a Novembris an. 1850. in presbyterum unctus vineam Domini Jaurini in Nádorváros, porro in patria civitate Sopronii, dein Kismartonii in Arce zelose colere coepit. Anno 1859. prius administrator, deinde parochus in Derecske constitutus iam sequenti anno ad beneficium Lajta- Szent-Miklósense translatus ab an. 1869. simul V.-A.-Diaconus Districtus Nagy- martonensis renunciatus, virtute resolutionis ddto 4-ae Aprilis an. 1873. Caes. et Nr. 692. Obitus Rmi D. Francisci Maráz, Prae­positi, Cano­nici Eccl. Coli. Sopr. 1 Ps. 136. 16. — * II. Cor. 12. 9.

Next

/
Thumbnails
Contents