A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

89 roborando exacuat, submoto in gravissimis rebus errandi periculo aut ancipiti cogitandi cura. Ceterum exstant in memoria horum undeviginti saeculorum insignia Ecclesiae in omne doctrinae genus promerita, quae falsum convincant. Ecclesiae catholicae laus est, vulgasse et custodisse evangelicam sapientiam; quae si non esset, etiamnum in tenebris superstitionum et barbariae iaceret orbis terrarum: unam curasse ut veterum litterae ne interirent penitus, ad nosque pervenirent: primam populo aperuisse litterarios ludos, eamdemque lycea illa magna instituisse, quae hodie exstant celeberrima: denique in omni genere et varietate artium fovisse homines praestantissimos, ingeniaque scriptorum ad excelleniiam sinceramque gloriam excitasse. Iniquam libertati dicunt Ecclesiam. — Nihil vero minus: si quidem maneat sua vis vocabulo, nec quod nobilissimo naturae muneri ac dono impositum est, id ad pravitatem vitiumque transferatur. Nam quam esse volunt libertatem, ut, nullis legibus frenisque cohibentibus, quod cuique libuerit facere liceat, eam quidem, nedum Ecclesia, nemo sanus probaverit; potestatem vero expeditam largamque ad legis aeternae normam agendi, in quo ipso posita est digna homine utilisque civitati libertas, nemo unus tuetur quam Ecclesia diligentius. Opera igitur et perseverantia Ecclesiae, in summis doctrinae suae capitibus aequalitatem fraternitatemque omnium inter se hominum defendentis, deletum apud Christianas gentes servitutis dedecus : contra factiones potentium tectae rationes inopum: asserta multo cum sanguine martyrum christiani nominis professio: observata in puero et in foemina humanae personae dignitas et iura: in ipsoque civili et politico libertatis genere plurima populis importata adiumenta. At, suos praetervecta fines, Ecclesia iura occupat reipublicae. — Imo vero Ecclesiae est celebrata doctrina, praecepisse Christum reddi Caesari quae sunt Caesaris, Deo quae Dei sunt; atque ita alteram inter et alteram potestatem, utramque in suo genere maximam, fixum illud et stabile sanxisse discrimen, quod magnopere ad christianam explicandam urbanitatem valuit. Porro nihil tam alienum ab Ecclesia, quae spiritu caritatis agitur, quam inimice se gerere erga potestatem politicam; cum qua imo studet concordi actione contendere ad eorumdem hominum eiusdemque humanae societatis bonum: quamquam ipsa congruenter suo divino muneri, multo, quam civitas, maiora spectat. Quodsi actio Ecclesiae vacuos omni suspicione animos inveniat, tum demum saluberrimos eos est latura fructus, quos diximus. Sed in quo ipsam reprehendunt tamquam in res civiles involantem, vetus est agnoscenda vitu­peratio, ob eam caussam usurpata, quod quotquot Ecclesiam opprimerent, id iure se facere videri vellent. Cuique autem sincero aestimatori rerum et iudici testis est locuples historia, iniurias Ecclesiam nullas cuiquam unquam fecisse; plurimas, ad similitudinem Auctoris sui, tolerasse: idque propterea quod non vi et armis valeret, verum opinione et veritate. Relinquitur, harum et similium insimulationum esse malevolentiam caussam. Hoc autem nocendi studio et mentiendi facile praestat lucifuga quaedam hominum consociatio, iampridem in medullis ac visceribus civitatis inclusum malum, quod ipsius civitatis vires omnes debilitat frangitque. Perturbationem spirans rerum publicarum, ita est ea quidem constituta, ut sit contraria societas societati civili, in quam dominari

Next

/
Thumbnails
Contents