A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

39 IV. SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI LEONIS d. P. PP. XIII. LITTERAE DECRETALES QUIBUS BEATO JOANNI BAPTISTAE DE LA SALLE SCHOLARUM CHRI­STIANARUM FUNDATORI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR. Antequam Christus super omnes coelos ascenderet, ut ad Patris dexteram sederet, discipulorum spem ita erexit suavissimis verbis, ut tamen eos de pressuris moneret, quas habituri essent in mundo. Sic videlicet deliberatum erat, ut sicut ipse per crucem salutis nostrae inimicos palam triumphaverat, ita nos non aliter quam per multas tribulationes introiremus in regnum coelorum. Ut tamen in hac lucta adversus spiritalia nequitiae nemo animum despondeat, opportunum est ut, prae­terquam in auctorem fidei et consummatorem Jesum, aspiciamus in eos, qui in agone ante nos contenderunt ac modo coronantur et accipiunt palmam. Et huc quidem spectat ea Apostoliéi muneris pars ac potestas, qua Dei famulos heroicae virtutis laude praestantes, accedentibus ab ipso Deo signis et prodigiis, Christiano populo colendos proponimus, ut nobis scilicet, qui adhuc peregrinamur a Domino, exemplo sint pariter et praesidio. — Hac autem potestate laeti libentes hac etiam die fungi­mur, quum Joanni Baptistae De la Salle, sacerdoti et Scholarum Christianarum Institutori, coelestium Sanctorum honores decernimus. Adest enim ex toto orbe frequentissima fidelium corona quae, ob annum sacrum a Nobis indictum, ad hanc urbem et Apostolorum exuvias convenit: appropinquat et novi saeculi initium, cui maxime proderit Joannis Baptistae documenta et exempla usurpanda proponere; nam exoptatae pacis justitiae munere haud aliter licebit frui, quam si tenera et adolescens aetas in timore Domini et ad Evangelii leges educetur. Rhemis, in urbe Galliarum nobilissima, pridie Calendas Maias anno MDCLI, illustri loco natus est Joannes Baptista, praeclarum gentis suae et catholici nominis ornamentum futurus. Quam pietatis suavitatem toto vitae tempore prae se tulit, eandem a puero demonstravit. Festivo quamvis ingenio, lusus jocosque a teneris abhorruit, delicias unice e sanctorum historiis hauriens. Quum vero egredi domo licuit, praecipua illi voluptas sacras aedes invisere, ubi ad augustissimum Eucha­ristiae sacramentum et ad sanctam Dei Matrem tamdiu tantaque gravitate et ardore fundebat preces, ut adstantibus admirationi esset. Mature scholas frequentavit; quo in officio modestia et addiscendi studio sic praelucebat, ut magna de eo magistri pollicerentur patri. Qui quidem in magi­stratum civitatis adlectus, utpote qui Joannem, majorem natu, prae reliquis septem filiis, adamabat, illum propagandae tuendaeque familiae destinabat. Sed aliter Deo placitum ac praestitutum. Ejus namque instinctu adolescens Dominum partem haeredi- tatis suae elegit et in sacrum Clerum cooptari statuit. Nec, pro sua in Deum religione, obstitit genitor. Joannes vero adeo se dignum suscepto habitu statim exhibuit, ut, Nr. 560. Leonis PP. XIII. Litterae Decretales quibus B Joanni Bapt. De la Salle Sanctorum honores decernuntur. Rhemis lucem aspexit Joannes Baptista 30apr. 1651. Adolescens in scholis modes­tia et studio praelucet. In sacrum Clerum cooptari statuit, habitum susci­pit, Canonicatu augetur Rhe- inensi. Septi­mum supra vice­simum aetatis annum agens, Sacerdotio in­unctus est.

Next

/
Thumbnails
Contents