A Győri Püspökség Körlevelei, 1901
Tartalomjegyzék
9 abstinent. Episcopi erit inquirere num disciplina ad legum normam vigeat, num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum, num sacramenta aequa stataque freqentia suscipiantur. — Reprehensione dignum, si quid Episcopus forte offenderit, ne decernat illico: moderatores uti prospiciant moneat, qui si neglexerint, ipse per se consulat. Si quae tamen maioris momenti occurrant, quae moram non expectent, decernat statim: decretum vero ad sacrum Consilium deferat Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositum. Episcopus, in visitatione potissimum, juribus, quae supra diximus, utatur suis, quod spectat ad scholas, asyla ceteraque memorata instituta. — Ad rem vero oeconomicam quod attinet muliebrium sodalitatum itemque virorum sacerdotio carentium, Episcopus ne cognoscat, nisi de fundorum legatorumve administratione, quae sacris sint attributa, vel loci aut dioecesis incolis juvandis. His porro, quae hactenus ediximus, sancivimus, nihil penitus derogari volumus de facultatibus vel privilegiis, tum Nostro aut quovis alio Sedis Apostolicae decreto concessis, tum immemorabili aut saeculari consuetudine confirmatis, tum etiam quae in alicujus Sodalitatis legibus a romano Pontifice approbatis contineantur. Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vel impugnari posse, sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cujusvis gradus et praeminentiae inviolabiliter in judicio et extra observari debere decernimus: irritum quoque et inane declarantes si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit attentari; contrariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo noningentesimo, sexto idus decembres, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. C. Card. Aloysi Mas e lia. Pro-Dat. — A Card. Macchi, visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus Loco -J- Plumbi Reg. in Secret. Brevium. I. Cugnonius. Datum Jaurini, die 27-a Januarii 1901. Relate ad disciplinam abstinentiae et jejunii, tempore praesertim S. Quadragesimae, necnon alias observandam, hoc quoque anno vigorem habebunt ea, quae in hoc merito ope generalis dispositionis Circularium a. 1900. pag. 3. sub Nr. 72. publicatae, fundamento amplarum facultatum istarum ordinata sunt, quas SSmus Dominus noster Leo PP. XIII. quoad disciplinam abstinentiae in Hungáriáé regno servandam, Episcopis Hungáriáé ad septennium benigne concedere dignatus est, eo consilio, ut Ordinariorum et fidelium conscientiae tranquillitati necnon uniformitati disciplinae in Hungáriáé Dioecesibus provideretur. Ubi vel quibus propter peculiaria gravia adjuncta adhuc amplior legis venia exoptabilis videretur, pro ea impetranda specialiter ad Ordinariatum, expositis motivis, recurrendum erit. Nr. 202. Observantia Quadragesimalis.