A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

7 VIII. Episcopo alumnas sodalitatum dioecesanarum professas dimittendi potestas est, votis perpetuis aeque ac temporariis remissis, uno dempto (ex auctori­tate saltem propria) colendae perpetuo castitatis, Cavendum tamen ne istiusmodi remissione jus alienum laedatur; laedetur autem, si insciis moderatoribus id fiat juste- que dissentientibus. IX. Antistitae, ex constitutionum jure, a Sororibus eligantur. Episcopus tamen, vel ipse vel delegato munere, suffragiis ferendis praeerit: peractam electi­onem confirmare vel rescindere integrum ipsi est pro conscientiae officio. X. Dioecesanae cujusvis sodalitatis domos Episcopus invisendi jus habet, itemque de virtutum studio, de disciplina, de oeconomicis rationibus cognoscendi. XI. Sacerdotes a sacris, a confessionibus, a concionibus designare, item de sacramentorum dispensatione statuere munus Episcoporum est, pro sodalitatibus dioecesanis pariter ac pro ceteris; id quod in capite consequenti (num. VIII.) explicate praefinitur. Alterum praescriptionum caput, de Sodalitatibus, quarum Apostolica Sedes vel leges recognovit vel institutum commendavit aut approbavit, haec habet servanda I. Candidatos cooptare, eosdem ad sacrum habitum vel ad profitenda vota admittere, partes sunt Praesidum sodalitatum; integra tamen Episcopi facultate, a Synodo Tridentina tributa,1 ut, quum de feminis agitur eas et ante suscipiendum habitum et ante professionem emittendam ex officio exploret. Praesidum similiter est familias singulas ordinare, tirones ac professos dimittere, iis tamen servatis quae­cumque ex instituti legibus pontificiisque decretis servari oportet. — Demandandi munera et procurationes, tum quae ad universam sodalitatem pertinent, tum quae in domibus singulis exercentur, Conventus seu Capitula, et Consilia propria jus habent. In muliebrium autem sodalitatum Conventibus ad munerum assignationem, Episcopus, cujus in dioecesi habentur, per se vel per alium praeerit, ut Sedis Apo- stostolicae delegatus. II. Condonare vota, sive ea temporaria sint sive perpetua, unius est romani Pontificis. Immutandi constitutiones, utpote quae probatae a Sede Apostolica, nemini Episcoporum jus datur. Item regimen, quod penes moderatores est sive sodalitatis universae sive familiarum singularum ad constitutionum normam, Episcopis mutare temperare ne liceat. III. Episcoporum sunt jura in dioecesi cujusque sua permittere, vel prohi­bere novas domos sodalitatum condi; item nova ab illis templa excitari, oratoria seu publica seu semipublica aperiri, sacrum fieri in domesticis sacellis, 'Sacramentum augustum proponi palam venerationi fidelium. Episcoporum similiter est solemnia et supplicationes, quae publica sint, ordinare IV. Domus sodalitatum hujusmodi si clausura episcopali utantur, Episco­pis jura manent integra, quae de hac re a pontificiis legibus tribuuntur. Si quae autem clausura, ut inquiunt, partiali, utantur, Episcopi erit curare ut rite servetur, et quidquid in eam irrepat vitii cohibere. 1 Sess. XXV. cap. XVII. de Regul. et Monial.

Next

/
Thumbnails
Contents