A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

113 X. Placuit divinae Providentiae, quae in sua dispositione non fallitur, preces Ecclesiae Jaurinensis ferventissimas ac diuturnas exaudire, genarum eius lacrymas deter­gere, luctuique eius finem imponere. Sua Sacratissima enim Maiestas Caesario-Regia, Franciscus Josephus I. utens suo iure haereditario a Protorege S. Stephano derivato ad Sedem Episcopalem Jauri- nensem de iure et facto vacantem consentiente Sacra Sede Apostolica evocare dignatus est ILLUSTRISSIMUM AC REVERENDISSIMUM DOMINUM DOMINUM NICOLAUM, HOC NOMINE IN SERIE EPISCOPORUM QUARTUM, E COMITIBUS SZÉCHÉNYI DE SÁRVÁR ET FELSŐVIDÉK, SUAE SANCTITATIS PRAELATUM DOMESTICUM, ABBATEM S. GEORGII DE JAÁK, ECCL. METR. STRIGONIENSIS CANONICUM, COLLEGII PÁZMÁNIANI RECTOREM, SS. CANONUM DOCTOREM ECT. ECT. ECT. Habemus ergo Pontificem, quem Deus O. M. assidua protectione regere et conservare dignetur. Deponat ergo Ecclesia Jaurinensis velamen viduitatis suae. Sponsa ergohaec, licet ante novem saecula nata, iuvenili tamen semper florens nitore, paret virgineum suum thalamum ad excipiendum Sponsum, Virum, qui habet aetatem plenitudinis Christi. Desinant plorare orphani, gaudeant omnes potius in Domino! Vinea enim Sanguine Christi plantata habet vigilem Custodem et Cultorem, ager Eius Seminatorem, messis Operarium zelosum; grex invenit Pastorem fidelem, Cathedra suum Doctorem, Evangelium Explanatorem ; Ecclesia haec suum habet Ange­lum, Fides suum Defensorem, arena Pugilem ; ecclesia militans nacta est Ducem stre­nuum ; sacerdotium vera fide et patriotismo sincero plenum habet suum Paradigma, schola Christiana suum Patronum, iuventus Moderatorem, parvuli Amatorem, virgo Deo sacrata suum Hortatorem, pupillus et vidua suum Patrem, peregrinus suum Viae Ducem, causa iusta suum Advocatum, iniuste oppugnatus suum Vindicatorem, infirmus suum Visitatorem captivus Liberatorem, corpus suum Caput, societas suum Centrum, pauper Nr. 2420. Nominatio Regia Episcopi.

Next

/
Thumbnails
Contents