A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

15 Commune votum omnium nostrum est, curare et agere, ut Sacerdotes Dioecesani, post labores in servitio Ecclesiae annorum per seriem exantlatos, fractis, jam viribus, in benemeritam quietem recedentes pensione aequis indigentiis eorum praestitisque utilibus servitiis admensurata donari possint. Proventus attamen fundo­rum in hunc finem coadunatorum, una cum oblatis Cleri Dioecesani annuis juxta modum hucusque vigentem dependi solitis, majorem quiescentibus pensionem assignare non permittunt, quam quae a non multis retro annis stabilita et defixa est; illa vero exigentiis temporum adaequata censeri vix potest. Largiori omnino munificentia Cleri hoc fine opus certe erit. Non una vice, recentioribus praesertim temporibus, e parte Ven. Cleri voluntas et promptitudo mihi manifestata est, libenter in hunc finem suscipiendi in se onus taxationis proportionalis redituum singulorum, qui pensione adaequata ali­quando indigi fieri poterunt. Huic Ven. Cleri promptae voluntati insistendo, adesse videbam tempus, ut in hoc gravi negotio ulteriores molitiones initientur. Delegi itaque e Capitulo Cathedrali commissionem trium virorum, quibus id operis imposui, ut pensatis fundorum Instituti emeritorum Sacerdotum viribus, ac conscriptionibus beneficiorum parochialium publica auctoritate terminatis, attentis item et collatis Statutis aliarum Dioecesium in hoc negotio recentius conditis, prin­cipia in defigendis et assignandis pensionibus sequenda stabilirent ac projectum Statutorum pro nova coordinatione rei pensionalis elaborarent. Commissio sic deputata his diebus exhibuit mihi operatum »A győregy- házmegyei papság nyugdíjintézetének alapszabályai« inscriptum. Punctationes hujus elaborati mea ex parte quoad meritum exceptioni obnoxiae non sunt. Sed cupio desuper opiniones Ven. Cleri nosse. Elaboratum itaque manibus Ven. Cleri trado, et in harum nexu ad singulos DD. V.-A.-Diaconos Districtuales in tali exemplarium copia transpono, ut quivis Sacerdos Dioecesanus in gremio Districtus fungens sive commorans unum accipere possit. DD. V.-A.-Diaconi velint, sive in Corona vernali, sive in peculiari conventu hunc in finem indicendo, punctationes communi pertra­ctationi submittere, ad quam omnes in Districtu morantes Sacerdotes invitandi erunt. Reflexiones, quas habuerint et in quibus consenserint, speciali protocollo inferant, hocque, ni prius, certe usque finem Maji a. c. horsum exhibeant. Pro congrua informatione in fovendis consultationibus serviant haec: Juxta scalam pensionum in projecto assumtam, annuae indigentiae facile ultra 32000 coro­narum summam requirent; e taxatione 1 % autem circiter 6600 coronae solum obti­neri poterunt. Porro fundi Deficientium ordinarius et Auxiliaris insimul vix 24000 coronarum summam annue dependere poterunt. Commissio tamen a priori altiorem taxationem proponere consultum non duxit, sed hoc Congregationis generalis Sacer­dotum Dioeoesis, post exhibitas et revisas reflexiones Districtuum convocandae, pro­vidae prudentiae relinquendum censuit. Jaurini, die 5-a Martii 1900. Nr. 534. Statutorum Instituti pensionalis Sacerdotum Dioecesani projectum.

Next

/
Thumbnails
Contents