A Győri Püspökség Körlevelei, 1900
Tartalomjegyzék
IOI XXL Quoad condignam celebrationem finis saeculi exeuntis et exordii saeculi novi a Sancta Sede Apostolica sequens emanavit Decretum Urbis et Orbis. Regi saeculorum Christo Jesu jam prope labentis aevi finem, novique properantis initia solemniter consecrare omnes, quotquot ubique terrarum sunt, redemptos maxime convenit; tum ut pro acceptis ab Illo, elapso praesertim saeculo, beneficiis gratiae peragantur, tum ut in tam adversis rerum vicissitudinibus validiora auxilia ad novum feliciter ineundum Ipse misericors et clemens tribuat. Quibus superiore anno praeludens Beatissimus Pater et Dominus Noster Leo XIII. Decreto S. RR. C. die 13. Novembris dato* concessit, ut etiam incipientis Januarii anni 1901. media nocte in templis ac sacellis exponi posset adorandum augustissimum Eucharistiae Sacramentum, facta potestate legendi vel canendi eadem hora coram Illo unicam Missam de festo in Circumcisione Domini et Octava Nativitatis; fidelibus autem sive infra, sive extra Sacrificii actionem de speciali gratia S. Synaxim sumendi. Nunc vero cogitanti Beatissimo Patri de novo aliquo stimulo fidelium pietati addendo, tam solemni eventu, innotuit plures Sacrorum Antistites, piasque Sodalitates in votis habere, ut Christifideles spiritualis Indulgentiarum thesauri divitiis adlecti, undequaque ad Sacrosanctae Eucharistiae adorationem invitarentur, qui et illatas Numini injurias reparare, et seipsos Ejusdem suavissimo Cordi arctius conjungere satagerent. Quae cum apprime Ejus voluntati responderent, Beatissimus Pater benigne largitus est, ut omnes Christifideles, qui Sacramentali Confessione rite expiati et S. Synaxi refecti in templis ac sacellis, ubi Sanctissima Eucharistia adservatur, coram Augustissimo Sacramento publicae adorationi exposito a media nocte diei 31. Decembris ad meridiem usque diei 1. Januarii, qua libuerit hora integra orationi vacando etiam juxta mentem Sanctitatis Suae pins ad Deum preces fuderint, Plenariam Indulgentiam assequi possint et valeant. Quantum vero temporis adoranda Eucharistia exposita manere debeat, dummodo intra memoratum duodecim horarum spatium fiat, Sanctitas Sua Ordinariorum prudentiae reliquit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 16-a Novembris anno 1900. S. Card. Cretoni, S. C. Indulgg. et SS. Reliqq. Praefectus. Franciscus Sogaro, Archiep. Amiden. Secretarius. Nr. 4043. Solennitas in fine exeuntis et exordio affuturi saeculi. * Tam sero huc perlatum est, ut publicari nequiverit.