A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
99 supremum diem obierunt; excepta tamen Plenaria in mortis articulo (Innocentius XI. Ad ea, 15. Jun. 1679.). Decretum. Cum Magister Generalis Ordinis Praedicatorum, mandato obtemperans articuli XVI. Constitutionis Apostolicae Ubi primum anno superiore editae, novum Indulgentiarum Indicem huic S. Congregationi exhibendum curaverit, haec S. Congregatio illum diligentissime expendit, adhibita etiam opera quorumdam ex suis Consultoribus. Cumque, mature perpensis omnibus, existimaverit nonnulla demenda, addenda, declaranda vel brevius exprimenda esse, has omnes immutationes, in Indicem praefatum inducendas, SSmo Dno Nostro Leoni PP. XIII. per infrascriptum Cardinalem Praefectum subjecit. Sanctitas autem Sua in audientia diei 29. Augusti 1899. eas benigne approbare dignita est, simulque novum hunc Indicem uti supra redactum in omnibus et singulis partibus probavit, Indulgentias omnes in eo contentas Apostolica Sua Auctoritate confirmavit, et, quatenus opus sit, denuo concessit; simul edicens praeter eas, que in praesenti Indice reterentur, quascumque alias Confraternitatibus ss. Rosarii tributas, abrogatas seu revocatas esse censendas, ita ut quaecumque jam erecta vel in posterum erigenda sit Sodalitas ss. Rosarii a Magistro Generali Ordinis Praedicatorum, iis tantummodo gaudeat Indulgentiis, quae in hoc Indice insertae reperiuntur. Contrariis quibuscumque non obstantibus Datum Romae ex Secretaria ejusdem Sacrae Congregationis die 29. Augusti 1899. Fr. Hieronymus M. Card. Gott i. Praefectus. L. -j- S. -j- A. Sabatucci, Archiepiscopus Antinoensis, Secretarius. APPENDIX. SUMMARIUM INDULGENTIAR1UM OMNIBUS CHRISTIFIDELIBUS PRO DEVOTIONE SS. ROSARII CONCESSARUM. 1. Indulgentia Plenaria, semel in anno, si singulis diebus saltem tertiam partem Rosarii recitant, et die ab ipsis eligenda Saeramentis reficiuntur, dummodo adhibeant coronam ab aliquo religioso Ordinis Praedicatorum, vel ab alio sacerdote deputato benedictam (Raecolta, Editio, 1898, n. 194.). 2. Indulgentia centum dierum pro quolibet »Pater noster« et qualibet »Ave Maria«, si integrum Rosarium vel saltem tertiam eius partem recitant, dummodo Rosarium sit benedictum ab aliquo religioso Ordinis Praedicatorum, vel ab alio sacerdote deputato (Ibid.). 3. Indulgentia quinque annorum et totidem quadregenarum, quoties tertiam partem Rosarii recitant (Ibid.). 4. Indulgentia decem annorum et totidem quadragenarum, semel in die, si una cum aliis, sive domi, sive in ecclesia, sive in aliquo oratorio publico seu privato, saltem tertiam partem Rosarii recitant (Ibid ). 5. Indulgentia Plenaria in ultima singulorum mensium dominica, si saltem ter in hebdomada tertiam partem Rosarii una cum aliis sive domi, sive in ecclesia, sive in aliquo oratorio recitant, et in dicta ultima dominica ss. Sacramentis refecti