A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

9S sextis quadragesimae acquiri potest etiam visitando quamcumque aliam ecclesiam vel publicum oratorium (S. C. Indulg. 12. Maji 1851.). Nota c. — Quoad itinerantes, navigantes, inservientes vel infirmos aut alias legitime impeditos, pro acquisitione Indulgentiae Plenariae ecclesiam seu. capellam SS. Rosarii visitantibus concessae diebus, quibus festa mysteriorum Rosarii celebrantur, idem dicendum, quod superius de iis, qui processioni intervenire neque­unt (n. 19.) dictum est (Sixtus V. Dum ineffabilia, 30. Jan. 1586.). 28. Indulgentia Plenaria, sub iisdem conditionibus, Dominica infra octavam Nativitatis B. M. V. (Clemens VIII. Ineffabilia. 12. Febr. 1598.). 29. Indulgentia Plenaria, sub iisdem conditionibus, Dominica tertia Aprilis, a primis vesperis usque ad soli occasum (Gregorius XIII. Cum sicut, 3. Jan. 1579.). 30. Indulgentia septem annorum et totidem quadragenarum, si confessi sacraque communione refecti capellam seu altare confraternitatis visitant, ibique ad intentionem Summi Pontificis orant in diebus Nativitatis Dni, Paschatis, Pentecostes, et in festis Immaculatae Conceptionis, Nativitatis, Annuntiationis, Visitationis et Assumptionis B. M. V., nec non in festo Omnium Sanctorum (Clemens VIII. Salva­toris, 13. Jan. 1593.; Idem, De salute, 18. Jan. 1593.). 31. Indulgentia centum dierum pro quolibet die, quo visitant capellam seu altare SS. Rosarii, ibique ad intentionem Summi Pontificis orant (Gregorius XIII. Cum sicut, 3. Jan. 1579). Nota. — Moniales in clausura viventes, juvenes utriusque sexus in collegiis,, seminariis, conservatoriis degentes, omnesque demum personae viventes in institutis, ex quibus ad libitum egredi non possunt, imo et membra societatum catholicarum, omnes indulgentias, pro quibus praescriberetur visitatio capellae seu eeclesiae con­fraternitatis — dummodo huic rite adscripti sint — lucrari possunt visitando pro­priam ipsorum ecclesianx seu capellam, sive oratorium (S. C. Indulg;. 11. Aug;. 1871.; 8. Febr. 1874.). Confratres infirmi vel quomodocumque impediti, quominus sacramentum eucharistiae recipiant, aut ecclesiam vel capellam visitent, indulgentias omnes, pro quibus istae conditiones praescribuntur, lucrari possunt, si confessi aliisque injunctis operibus adimpletis, aliquod pium opus a confessario injunctum exequuntur. Cum in quibusdam festis pro visitatione ecclesiae seu capellae SS. Rosarii praeter plenariam indulgentiam aliqua etiam indulgentia partialis concessa fuerit, ad hanc quoque acquirendam distincta ecclesiae seu capellae visitatio necessaria est. V. VI. V. PRO IIS, QUI VISITANT QUINQUE ALTARIA. 32. Confratres, qui visitant quinque altaria cujuscumque ecclesiae vel ora­torii publici, vel quinquies unum duove altaria, ubi quinque non reperiuntur, luc­rantur easdem indulgentias, ac si Romae stationes visitarent (Leo X. 22. Maji 1518.). VI. PRO IIS, QUI DICUNT VEL AUDIUNT MISSAM VOTIVAM SS. ROSARII. 33. Indulgentiae omnes integrum Rosarium recitantibus concessae, pro con- fratribus sacerdotibus, si Missam votivam secundum Missale Romanum pro diversitate temporis ad altare SS. Rosarii celebrant (quae Missae votivae bis in hebdomada

Next

/
Thumbnails
Contents