A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
9* XIX. Rme Domine! In ea, quam Summus Pontifex LEO PP. XIII. de Rosarii Marialis sodalitatibus anno superiore Constitutionem edidit,1 haec praeter cetera edicebantur: »Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum cura et studio absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index indulgentiarum omnium, quibus Romani Pontifices Sodalitatem Sacratissimi Rosarii ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a Sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolica auctoritate confirmandus.« — Ouod igitur imperatum erat, jam demum exequutioni mandatum est; mihique, grato quidem officio, a Beatissimo Patre commissum, ut praedictum Indicem, diligentissimis curis confectum, supremaque Sua auctoritate adprobatum, Episcopis universis, ceterisque, quorum interest, mitterem. Hanc vero Sanctissimi Domini voluntatem dum obsequens facio, nil sane dubito, quin Amplitudo tua constans illud studium mirabitur nec sine Dei instinctu esse aestimabit, quo Summus Pontifex, multos jam annos, ad augustam Dei Matrem confugere sanctissimi Rosarii ritu fideles omnes hortatur. Kalendis primum Septembribus anni' 1883. Litteris Encyclicis Supremi Apostolatus, beneficia per Marialis Rosarii preces in Christianum nomen collata recolens, in spem certam se adduci professus est, hanc eamdem precandi rationem, hisce etiam difficillimis Ecclesiae temporibus, contra errorum vim late serpentium exundantemque morum corruptionem ac potentium adversariorum impetum profuturam. Quamobrem, additis Indulgentiarum praemiis, edixit, ut a catholicis ubique terrarum magna Dei Mater Rosarii ritu toto Octobri mense coleretur. Ex illo Beatissimus Pater quotannis fere hortari populos christianos haud destitit, ut Rosarii consuetudine validum Deiparae patrocinium demereri Ecclesiae perseverarent. Ad studium vero fidelium augendum quidquid Marialis Rosarii dignitatem commendaret, datis a se litteris, sapientissime illustravit : seu naturam precationis ejus rimando, seu vim extollendo, qua pollet ad Christianas virtutes fovendas, seu demummaternam ad opitulandum Virginis miserationem scite amanterque explicando. Quem modo sacrarum Indulgentiarum Indicem ad te mitto, is veluti constantis operis fastigium est; hoc etenim Beatissimus Pater et fidem promissi praestat, et quae huc usque egit ad promovendam Rosarii religionem, luculenter confirmat. Bifariam Index dispescitur: pars altera Indulgentias exhibet, quae unis Sodalitiis a Mariali Rosario conceduntur; altera, quae fidelibus universis communes sunt. Haec Apostolicae largitatis munera ut commissus tibi populus norit proque merito aestimet, Amplitudo tua curabit. Qua occasione Beatissimus Pater sollicite te usurum confidit ad fideles ipsos efficacius incitandos, ut reflorentem Rosarii consuetudinem studiose pieque servent, tum nomen Sodalitiis dantes, tum Octobrem mensem Reginae a Rosario dicantes, tum etiam in sua quisque domo et familia pium Rosarii officium quotidie peragentes. Nr. 2254. Index Indulgentiarum SS. Rosarii. 1 Cire. Jaurin. 1S99. III.