A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

82 scientia defensor matrimonii acquiescendum non putet, . . . quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in se­cunda instantia emanatae, volumus, ut . . . causa in . . . quarta instantia co­gnoscatur “ Consistorium Archi-Episcopale Agriense de his certioratum sententiam tertiae instantiae ac appellationem interpositam partibus publicare, inter adjuncta apud nos de praesenti subversantia, consultum non esse censens, porro curam pro­videndi de quarta instantia, ubi causa haec novae pertractationi subjicienda ioret, a se titulo incompetentiae amoliens, cumulum actorum causae hujus matrimonialis Consistorio meo fine ulterioris provisionis remisit. Auctores probati non concordant in eo, utrum citata Benedictina Bulla matrimonii defensorem ad appellationem interponendam omnino obliget in casu, ubi sententia nullitatis lata fuerit in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in secunda instantia emanatae, instaurando sen­tentiam primae instantiae super null itat e pron undatam. Alii quidem affirmant defensorem teneri appellare ex officio, alii id conscientiae defensoris relinquunt Hinc praxis quoque in judiciis ecclesiasticis divergens. Optandum sane .esset, ut quaestio haec supremo S. Sedis Apostolicae judicio decidatur, omneque in hac parte dubium removeatur. Siquidem benignitate Apostolica a multis retro annis delegatus existam ad judicandum saepius super causas matrimoniales in tertia in­stantia, porro appellationis casus superius expositus in futuro quoque evenire pos­sit : dubium eatenus subversans, per Consistorium meum requisitus, pro solutione Sacrae Congregationi Concilii proponendum duxi, tum ad tranquillandam conscien­tiam defensoris, ne forte incassum sentiat se obligatum ad appellationem etiam in casu, ubi sententiae nullitatis a duobus foris pronunciatae tuto acquiescere sibi liceret, tum ad parcendum, si fieri posset, partibus, ne causae eorum finalis decisio ultra necessitatem protrahatur. His reverenter expositis Eminentias Vestras humillime exoro, ut in hoc causae statu de ulteriore procedura congrua disponere, respective declarare di­gnentur : utrum necessarium sit, ut causa exposita in quarta quoque instantia cogno­scatur, et in finem hunc delegatio quarti fori petatur, an vero defensor tuto acquie­scere possit, si servatis de jure servandis, revocata pro valore lata sententia secundae instantiae, approbata et confirmata fuerit per tertiam instantiam sententia primae, instantiae nullitatem matrimonii judicialiter pronuncians. In reliquo altis Eminentiarum Vestrarum favoribus commendatus profun­dissima cum veneratione in osculo sacrae purpurae persisto Jaurini in Hungária die 28-a Julii 1899. Eminentiarum Vestrarum servus humillimus Joannes Zalka Eppus Jaurinen. Ad hanc repraesentationem S. Congregatio Concilii in sequentibus respondit: 4022/43. Rme Une uti Frater! Relata in S. Congregatione Concilii postula­tione Tua quoad interpretationem Constitutionis Dei miseratione, Emmi Patres rescribendum censuerunt: „In casu, de quo agitur, defensorem vinculi matrimo­nialis posse, sed non teneri appellationem interponere, quod omnino suae con­

Next

/
Thumbnails
Contents