A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

5 II. Relate ad disciplinam abstinentiae et jejunii tempore S. Quadragesimae observandam hoc quoque anno vigorem habebunt ea, quae in hoc merito ope generalis dispositionis Circularium a. 1871. pag. 5. sub Nr. 285. publicatae ordinata sunt. Ubi vel quibus propter peculiaria gravia adjuncta amplior legis venia exopta­bilis videretur, pro ea impetranda specialiter ad Ordinariatum, expositis motivis, recurrendum erit. Iis tamen omnibus et singulis, qui annis praecedentibus specialem dispen­sationem Quadragesimalem obtinuerunt, eandem dispensationis gratiam, stantibus iisdem vel gravioribus redditis rationibus et adjunctis, hoc anno quoque sub iisdem clausulis, usque ulteriora, absque novo peculari recursu, praesentibus in Domino concedo et concessam esse declaro. Jaurini, die 13-a Januarii 1899. Joannes Szabó, parochus Kőhalomensis, improvisa morte sublatus est, mane in lectulo exanimis inventus die 6-a curr. m. Januarii anno aetatis suae 70-0, sacer­dotii 43-0. Oremus debita ad aram suffragia persolventes, ut anima inopine extincti fratris miseratione divina refrigerium in aeternitate consequi mereatur. Pro beneficio, quod in vivis tenuit, parochiali Kőhalomensi tali modo vacante reddito concursum publicum usque diem 10-am proximi mensis Februarii duraturum hisce indico, ac illud obtinere cupientes, alias necessaria habilitate praeditos, eo invio, ut recursus suos Celsissimo Principi Nicolao Esterházy de Galántha ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 13-a Januarii 1899. Nr. 105. Observantia Quadragesi­ma! is. Nr. 106. Obitus Joannis Szabó et con­cursus pro beneficio parochiali in Kőhalom. Examina prosynodalia anno hoc vernalia quidem diebus 16-a et 17-a Maji, autumnalia vero diebus 26-a et 27-a Septembris Jaurini in Curia Eppali asserva­buntur. Qui in alterutro tentamini se subjicere intendunt, hoc Cancellariae Officii Dioecesani praevie et tempestive indicare non omittant. Jaurini, die 13-a Januarii 1899. Nr. 107. Examinum prosynoda- lium ter­minus. Die 4-a Julii a. c. habebitur examen jurisdictionale ab iis subeundum, quorum jurisdictio pro sacro tribunali ad tempus concessa eousque exspirabit. Concernentes praevie D. Vicario Generali Eppli comparitionem suam significent. Jaurini, die 13-a Januarii 1899. Nr. 108. Examinis jurisdictiona- lis terminus.

Next

/
Thumbnails
Contents