A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

I Plurimorum malorum, quae Ecclesiam Catholicam ubique fere terrarum affli­gunt, auctores esse liberos murarios in vulgus notum est. Sectae huic adscripti nihil non movent, quo Ecclesiae nocere, illam extenuare, auctoritate privare, bonis exuere eam tandem annihilare animo conceperunt. Contra hos precibus nos armemus, ut Dominus noster Jesus Christus con­vertat sua sancta gratia nefariae huic sectae addictos, animas autem seductioni horum expositas virtute constantiae corroborare dignetur. Haec amplius commendaturus exponere statui Breve Sanctissimi Patris Leonis PP. XIII., quo oratio continetur pro conversione nefarii et communis nostri hostis^ liberorum nempe murariorum, indulgentiis ditata: Leo PP. XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Dilectus filius Octavius Josephus de Benazé e Societate Jesu Sacerdos, enixas Nobis humiliter preces ad­hibuit amplissimo suffultas Parisiensis Archiepiscopi suffragio, ut fidelibus recitantibus orationem quamdam pro impetranda conversione eorum, qui damnatis francorum-mura- torum societatibus nomen dederunt, partiales nonnullas indulgentias largiri de Nostra benignitate velimus. Nos autem piis hisce votis annuentes, de Omnipotentis Dei miseri­cordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis ex utroque sexu fidelibus ubique terrarum, quovis anni die, saltem corde con­trito, quolibet idiomate, dummodo versio sit fidelis, orationem recitantibus, quae juxta exemplar a Sacrorum Rituum Congregatione probatum, quod in tabulario Secretariae Nostrae Brevium asservari jussimus, cujus in latina lingua tenor est sequens: »Domine Jesu Christe, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas; tu qui dixisti: »orate pro persequentibus et calumniantibus vos«, clementiam Cordis tui sacratissimi imploramus erga animas ad imaginem Dei conditas, sed miserrime perfidis muratorum illecebris deceptas, et in viam perditionis magis ac magis ambu­lantes. Noli ultra permittere, ut Ecclesia, Sponsa tua, ab eis opprimatur; sed inter­cessione Beatissimae Virginis Mariae Matris tuae et justorum precibus placatus, recor­dare misericordiae tuae infinitae: et perversitatis eorum oblitus effice, ut ipsi quoque ad te redeant, per amplissimam poenitentiam Ecclesiam consolentnr, facinora reparent, aeternitatisque gloriam consequantur. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.« — centum dies de injunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas poenitentiarum relaxationes etiam anima- bus fidelium in purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indulgemus. Nr. 14. Indulgentia recitantibus precem quamdam pro conver­sione franco- rum-murato- rum.

Next

/
Thumbnails
Contents