A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

29 VIII. DILECTO FILIO NOSTRO JACOBO TIT. SANCTAE MARIAE TRANS TIBERIM S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GIBBONS, ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSI LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! Testem benevolentiae Nostrae hanc ad te epistolam mittimus, ejus nempe benevolentiae, quam, diuturno Pontificatus Nostri cursu, tibi et Episcopis collegis tuis ac populo Americae universo profiteri nunquam destitimus, occasionem omnem libenter nacti, sive ex felicibus Ecclesiae vestrae incrementis, sive ex utiliter a vobis recteque gestis ad catholicorum rationes tutandas et evehendas. Quin imo saepe etiam accidit egregiam in gente vestra indolem suspicere et admirari ad praeclara quaeque experrectam, atque ad ea ptosequenda, quae humanitatem omnem juvant splendoremque civitatis. — Quamvis autem non eo nunc spectet epistola, ut alias saepe tributas laudes confirmet, sed ut nonnulla potius cavenda et corri­genda significet: quia tamen eadem apostolica caritate conscripta est, qua vos et prosequuti semper et alloquuti saepe fuimus, jure expectamus, ut hanc pariter amo­ris Nostri argumentum censeatis; idque eo magis futurum confidimus, quod apta nataque ea sit ad contentiones quasdam extinguendas, quae, exortae nuper in vobis, etsi non omnium, at multorum certe animos, haud mediocri pacis detrimento, perturbant. Compertum tibi est, dilecte Fili Noster, librum de vita Isaaci-Thomae Hecker, eorum praesertim opera, qui aliena lingua edendum vel interpretandum susceperunt, controversias excitasse non modicas, ob invectas quasdam de ratione Christiane vivendi opiniones. Nos igitur, ut integritati fidei, pro supremo Apostola- tus munere, prospiciamus et fidelium securitati caveamus, volumus de re universa fusiori sermone ad te scribere. Novarum igitur, quas diximus, opinionum id fere constituitur fundamentum: quo facilius, qui dissident, ad catholicam sapientiam traducantur, debere Ecclesiam ad adulti saeculi humanitatem aliquanto propius accedere, ac veteri relaxata seve­ritate, recens invectis populorum placitis ac rationibus indulgere. Id autem non de vivendi solum disciplina, sed de doctrinis etiam, quibus fidei depositum continetur, intelligendum esse multi arbitrantur. Opportunum enim esse contendunt, ad volun­tates discordium alliciendas, si quaedam doctrinae capita, quasi levioris momenti, praetermittantur, aut molliantur ita, ut non eumdem retineant sensum, quem con­stanter tenuit Ecclesia. — id porro, dilecte Fili Noster, quam improbando sit consilio excogitatum, haud longo sermone indiget, si modo doctrinae ratio atque origo repe­tatur, quam tradit Ecclesia. Ad rem Vaticana Synodus : »Neque enim fidei doctrina, Nr. 1071. Opiniones, quae passim America- nismi nomine veniunt, reprobantur. 1

Next

/
Thumbnails
Contents