A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

23 VII. URBIS ET ORBIS. Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII. per Decretum Sacrorum Rituum Congregationis d. d. 27. Junii superioris anni Litanias Sacratissimi Cordis Jesu adprobavit, illasque publice recitari vel decantari in Ecclesiis et Oratoriis dioecesium Massilien. et Augustodunen. atque Ordinis Visitationis B. M. V. benigne indulsit. Ex eo tempore Rmorum Sacrorum Antistitum et religiosarum familiarum piarumque consociationum petitiones ita frequentes ad Apostolicam Sedem perve­nerunt, ut in omnium votis pateret esse majorem gloriam et laudem ipsius Ssmi Cordis cum incremento pietatis per invocationes approbatas ubique diffundi, prouti Ss. Nomen Jesu per Litanias proprias, Rituali Romano insertas, in toto orbe catholico a Christifidelibus publica et communi laude celebratur. Accedit etiam, quod San­ctissimus Dominus Noster pro devotione, qua fervet erga Amantissimum Cor Jesu, atque studio remedium alferendi malis, quibus magis in dies premimur, eidem Sacra­tissimo Cordi consecrare intendit mundum universum. Haec autem consecratio ut solemniore ritu fiat, triduanas preces, praedictis invocationibus adhibitis, propediem indicere decrevit. Eapropter Sanctissimus Dominus Noster, ut Litaniae Sacratissimi Cordis Jesu jam probatae et indulgentiis tercentum dierum auctae ubique terrarum tum privatim tum publice recitari et decantari in posterum valeant, concedere digna­tus est. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 2-a Aprilis 1899. C. Episcopus Praenestinus Card. Mazzella, S. R. C. Praefectus. L. -j- S. Diomedes Panici, S. R. C. Secretarius. Nr. 1016. Litaniae SS. Cordis Jesu ubique terra­rum recitari possunt. Litaniae De Sacro Corde Jesu. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Pater de coelis Deus, Fili, Redemptor mundi Deus, Spiritus Sancte Deus, Sancta Trinitas, unus Deus, Cor Jesu, Fili Patris aeterni, Cor Jesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum, Cor jesu, Verbo Dei substantialiter unitum, Cor Jesu, Majestatis infinitae, Cor Jesu, Templum Dei sanctum, Ifi CD CD CD 3 G-

Next

/
Thumbnails
Contents