A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

IO XII. Etsi quovis tempore nomina possint legitime inscribi, optandum tamen, ut solemnior illa receptio, quae, sive primis cujusque mensis dominicis, sive in festis majoribus Deiparae haberi solet, apprime servetur. XIII. Unicum sodalibus impositum onus, citra tamen culpam, est Rosarium unaquaque hebdomada cum quindecim mysteriorum meditatione recitandum. — Ceterum sua Rosario genuina forma servetur, ita ut coronae non aliter quam ex quinque aut decem aut quindecim granorum decadibus coalescant; item ne aliae cujusvis formae rosarii nomine appellentur; denique ne humanae reparationis mysteriis contemplandis, usu receptis, meditationes aliae sufficiantur, contra ea, quae jamdiu ab hac Apostolica Sede decreta sunt, id est, qui ab his consuetis mysteriis meditandis recesserint, eos Rosarii indulgentias nullas lucrari.1 — Sodalitatum rectores sedulo curent, ut, si fieri possit, quotidie, vel saltem quam saepissime, maxime in festis beatae Virginis, ad altare ejusdem Sodalitatis etiam publice Rosarium recitetur; retenta consuetudine huic Sanctae Sedi probata, ut per gyrum cujuslibet hebdomadae singula mysteria ita recolantur: gaudiosa in secunda et quinta feria; dolorosa in tertia et sexta; gloriosa tandem in dominica, quarta feria et sabbato.1 2 XIV. Inter pios Sodalitatis usus merito primum obtinet locum pompa illa solemnis, qua, Deiparae honorandae causa, vicatim proceditur, prima cujusque mensis dominica, praecipue vero prima Octobris; quem morem, a saeculis institutum, S. Pius V. commendavit, Gregorius XIII. inter laudabilia instituta et consuetudines Sodali­tatis recensuit, multi denique summi Pontifices indulgentiis locupletarunt.3 — Ne autem hujusmodi supplicatio, saltem intra ecclesiam, ubi temporum injuria extra non liceat, unquam omittatur, privilegium a Benedicto XIII. Ordini Praedicatorum concessum, eam transferendi in aliam dominicam, si forte ipso die festo aliqua causa impediatur,4 ad omnes Sodalitatum sacratissimi Rosarii rectores extendimus. — Ubi autem propter loci angustiam et populi accursum ne per ecclesiam quidem possit ea pompa com­mode duci, indulgemus, ut, per interiorem ecclesiae ipsius ambitum, sacerdote cum clericis piae supplicationis causa circumeunte, Sodales, qui adstant, indulgentiis omnibus frui possint eidem supplicationi adnexis. XV. Privilegium Missae votivae sacratissimi Rosarii, Ordini Praedicatorum toties confirmatum,5 servari placet, atque ita quidem, ut non solum Dominiciani sacerdotes, sed etiam Tertiarii a Poenitentia, quibus Magister generalis potestatem fecerit Missali Ordinis legitime utendi, Missam votivam vSalve Radix Sancta“ cele­brare possint bis in hebdomada, ad normam decretorum S. Rituum Congregationis. - Ceteris vero sacerdotibus in Sodalium album adscitis, ad altare Sodalitatis tantum Missae votivae celebrandae jus esto, quae in Missali romano pro diversitate tempo­1 S C. Indulg. die 13 Aug. 1726. * S. C. Indulg. die 1. Jul 1839. ad 5. s S. Pius V. Consueverunt, die 17. Sept. 1569; Gregorius XIII. Monet Apostolatus, die 1. Apr. 1573; Paulus V. Piorum hominum, die 15. Apr. 1608. 4 Constit. Pretiosus, die 26. Maii 1727 § 18. 5 Decr. S. C. Rit., die 25. Jun. 1622; — Clemens X. Caelestium munerum, die 16. Febr. 1671; Innocentius XI. Nuper pro parte, die 31. Jul. 1679. cap. X. nn. 6. et 7.; Pius IX. in Summarium Indulg. die 18 Sept. 1862. cap. VIII. nn. 1. et 2.

Next

/
Thumbnails
Contents