A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

IOI XX. Bme Pater! Decreto S. K. et U. Inquisitionis die 24. Nov. 1897* statui­tur »Facultates omnes speciales habitualiter a Sancta Sede Episcopis, aliisque locorum Ordinariis concessas non suspendi vel desinere ob eorum mortem vel a munere cessationem, sed ad successores Ordinarios transire ad formam et in termi­nis Decreti a Suprema hac Congregatione editi die 20. Febr. 1888.** quoad dispen­sationes matrimoniales.« Verumtamen infrascriptus Vicarius Capitularis, sede vacante, DIoeceseos N., ad omne dubium tollendum pro suae conscientiae tranquillitate, ad Sanctitatis Vestrae pedes humiliter provolutus, postulat, ut declarare dignetur: I. Utrum sub illis verbis facultates omnes speciales habitualiter a Sancta Sede Episcopis aliisque locorum Ordinariis concessas comprehendantur facultates omnes speciales a Sancta Sede Ordinariis concessae, quibus utuntur, quoties voluerint, licet ad praefinitum tempus, cujusmodi sunt facultates de Poenitentiaria dictae, reductionis Missarum etc. II. Utrum facultas benedicendi et delegandi ad sacra paramenta benedicenda, quae Episcopis fuerit concessa, transeat etiam ob eorum mortem vel a munere cessa­tionem ad successorem Vicarium Capitularem, quamvis Episcopali dignitate non insignitum. III. Utrum sub iisdem verbis facultates omnes speciales habitualiter a Sancta Sede Episcopis . . . concessas comprehendantur etiam facultates, quibus duntaxat uti valent pro determinato casuum numero, ut sunt facultates dispensandi a sacrae ordinationis titulo pro definito ordinandorum numero. IV. Et quatenus ad aliquid horum negative, quaenam sit interpretatio illius adverbii habitualiter? Et Deus etc. Feria IV. die 3. Maji 1899, In Congregatione generali ab Emmis et Rmis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus habita, propositis suprascriptis dubiis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem Emmi ac Rmi Patres respondendum mandarunt: Ad I. II. et III. Affirmative. Ad IV. Provisum in praecedentibus. Sequenti vero feria VI. die 5-a ejusdem mensis et anni, in audientia a SS. D. N. Leone div. prov. PP. XIII. Rdo Patri D. Adsessori impertita, SSmus Dominus noster resolutionem EE. et RR. Patrum adprobavit. I. Can. Mancini, S. R. et U. Inquisit. Notarius. (Analecta ecclesiastica. Romae. 1899. pag. 338.) Jaurini, die 27-a Octobris 1899. * Cire, Jaurin. a. 1898. pag. 27. Nr. 1025 — '* Cire. Jaurin a. 1895 Nr. XV. in Append. Facultates Ordinariis a S Sede habitualiter concessae transeunt ad successores. Nr. 2345.

Next

/
Thumbnails
Contents