A Győri Püspökség Körlevelei, 1898

Tartalomjegyzék

33 Nr. IX. Non ignotum est, nostris diebus cultum S. Antonii Patavini in nostra quo­que patria peculiarius foveri et propagari. Quam accepta autem grataque Sanctissimo Domino Nostro Leoni PP. XIII. sit cultus hujusce propagatio, testis est Apostolicum Breve, quo fidelibus S. Antonium speciali devotione colentibus S. Indulgentias elar­giri dignatus est: LEO PP. XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Jucundo animum Nostrum sensu perfuderunt, Nostrisque plane responderunt optatis supplices litterae, quas modo Dilectus Filius Laurentius Caratelli, Ordinis Minorum S. Francisci Con- ventualium Minister Generalis, ad Nos dedit, significans cupere se atque optare, ut S. Antonii Patavini cultus ubique gentium augeatur in dies singulos et provehatur. Verum catholici omnes propriam habent rationem, cur Beatum Antonium praecipuo prosequantur honore, excolant obsequio. Ille enim singulari Dei concessu et munere gratias et beneficia quotidiana populo christiano conferre ita solet, ut ipsa Ecclesia cohortetur quemlibet fidelem ad eum confugere, si quaerit miracula. Accedit etiam calamitosis hisce temporibus, quod Antonius Patavinus quasi icto caritatis foedere cum S. Vincentio a Paulo quodammodo consocietur, atque ambo amice conjurent ad levandas vel saltem definiendas aerumnas miseriasque tenuioris plebis, ita ut beneficiis alter panem comparet, alter distribuat. Et multis quidem in templis ad stipem cogendam in alimentum egenorum posita est suavis imago S. Antonii in ulnis gestantis Puerum Deum, et quasi gratias ab Eo implorantis, quae imago invi­tare quodammodo christifideles ac provocare videtur ad expetenda beneficia, quibus acceptis dant stipem obligatam, quae absumatur in emptionem panis pro pauperculis. Ex quo fit, ut Vincentianae Sodalitates, quae proletariorum familiis necessaria vitae cibaria ex instituto dispensant, validum ab Antonio praesidium et columen sibi polli­ceantur. Quae cum ita sint, volenti lubentique animo Nos admotis precibus obse­cundamus, et ad augendam fidelium religionem animarumque salutem coelestibus Ecclesiae thesauris pia caritate intenti, omnibus et singulis utriusque sexus christifi- delibus, qui vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti tredecim feriis tertiis continuis et non interpolatis, vel tredecim Dominicis item continuis et non interpolatis, quolibet intra annum tempore ad cujusque arbitrium eligendis, piis meditationibus vel supplicationibus vel aliis pietatis exercitationibus ad Dei gloriam et ejusdem Sancti honorem vacaverint, qua ex his feriis tertiis vel Dominicis id praestiterint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem vel defunctis applicabilem misericorditer in Domino concedimus. In contrarium facienti­bus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris, Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, sigillo personae in ecclesiastica dignitate Nr. 1514. Cultus S. Antonii Pata­vini promo­vendus, insti­tutum pium »Panis S. Antonii« pro­pagandum. 1 >

Next

/
Thumbnails
Contents