A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
87 Nr. XIX. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, ALIISQVE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! Augustissimae Virginis Mariae foveri assidue cultum et contentiore quotidie studio promoveri quantum privatim publiceque intersit, facile quisque perspiciet, qui secum reputaverit, quam excelso dignitatis et gloriae fastigio Deus ipsam collocant. Eam enim ab aeterno ordinavit, ut Mater Verbi fieret humanam carnem assumpturi ; ideoque inter omnia, quae essent in triplici ordine naturae, gratiae, gloriaeque pulcherrima, ita distinxit, ut merito eidem Ecclesia verba illa tribuerit: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.1 Ubi autem volvi primum coepere saecula, lapsis in culpam humani generis auctoribus, infectisque eadem labe posteris universis, quasi pignus constituta est instaurandae pacis atque salutis. — Nec dubiis honoris significationibus Unigenitus Dei Filius sanctissimam matrem est prosequutus. Nam et dum privatam in terris vitam egit, ipsam adscivit utriusque prodigii administram, quae tunc primum patravit: alterum gratiae, quo ad Mariae salutationem exultavit infans in utero Elisabeth; alterum naturae, quo aquam in vinum convertit ad Canae nuptias; et quum supremo vitae suae publicae tempore novum conderet Testamentum divino sanguine obsignandum, eamdem dilecto Apostolo commisit verbis illis dulcissimis: Ecce mater tua.3 Nos igitur, qui licet indigni vices ac personam gerimus in terris Jesu Christi Filii Dei, tantae Matris persequi laudes nunquam desistemus, dum hac lucis usura fruemur. Quam quia sentimus haud luturam Nobis, ingravescente aetate, diuturnam, facere non possumus, quin omnibus et singulis in Christo filiis Nostris Ipsius cruce pendentis extrema verba, quasi testamento relicta, iteremus: Ecce mater tua. Ac praeclare quidem Nobis- cum actum esse censebimus, si id Nostrae commendationes effecerint, ut unusquisque fidelis Mariali cultu nihil habeat antiquius, nihil carius, liceatque de singulis usurpare verba Joannis, quae de se scripsit: Accepit eam discipulus in sua.3 — Adventante igitur mense Octobri, ne hoc quidem anno patimur, Venerabiles Fratres, carere vos Litteris Nostris, rursus adhortantes sollicitudine, qua possumus, maxima, ut Rosarii recitatione studeat sibi quisque ac laboranti Ecclesiae demereri. Quod quidem precandi genus divina providentia videtur sub hujus saeculi exitum mire invaluisse, ut languescens fidelium excitaretur pietas; idque maxime testantur insignia templa ac sacraria Deiparae cultu celeberrima. — Huic divinae Nr. 1791. Encyclica Leonis PP. XIII. de Rosario Mariali. ' Eccli. XXIV., 5. - 2 Jo. XIX., 27. — 3 Ib.