A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

8i ut studia omnia ita se theologiae accommodarent, ut nemo judicaretur ad sapientiae fastigium pervenisse, nisi ejus disciplinae lauream adeptus. Augustalis autem aevi instaurator Leo decimus, ceterique ab illo Pontifices Decessores Nostri, romanum athenaeum, aliasque studiorum, quas vocant, universitates, quum impia bella in reli­gionem arderent, firmas velut arces esse voluere, ubi, ductu auspicioque Christianae sapientiae, juvenes docerentur. Ejusmodi studiorum ratio, quae Deo rebusque sacris primas deferebat, fructus tulit haud mediocres; certe illud effecit, ut sic instituti adolescentes melius in officio continerentur. Haec in vobis etiam fortuna iterabitur, si viribus omnibus contendetis, ut in scholis, quas medias vocant, in gymnasiis, lyceis, academiis sua religioni jura serventur. —- Neque tamen id excidat unquam, consilia vel optima ad irritum cadere et inanem laborem suscipi, si animorum consensio desideretur atque in agendo concordia. Quid enim efficient bonorum divisae vires adversus conjunctum impetum hostium? Aut quid singulorum proderit virtus, ubi nulla sit communis disciplina? Quare vehementer hortamur, ut, remotis importunis controversiis partiumque contentionibus, quae facile animos dissociare possunt, de curando Ecclesiae bono omnes uno ore consentiant, collatis viribus in id unum con­spirent ac eamdem afferant voluntatem, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacisd Haec suasit, ut moneremus, sanctissimi hominis memoria et recordatio; cujus utinam praeclara exempla in animis haereant, excitentque ejus amorem sapien­tiae, quae a curanda hominum salute et Ecclesiae dignitate tuenda nunquam recedat. Confidimus autem, vos, Venerabiles Fratres, quae vestra prae ceteris sollicitudo est, socios et consortes habituros gloriosi laboris e viris doctissimis quamplurimos. Sed rem nobilem, quasi in suo sinu positam, praestare ii poterunt maxime, quicumque praeclaro muneri instituendae juventutis sunt Dei providentia praepositi. Qui, si illud meminerint, quod veteribus placuit, scientiam, quae remota sit ab justitia, calliditatem potius, quam sapientiam esse appellandam, aut melius, si animo defixerint, quod Sacrae Litterae affirmant, vani sunt . . . omnes homines, in quibus non subest scientia Dei.2 discent armis doctrinae non tam ad privata commoda uti, quam ad communem salutem. Fructus autem laboris industriaeque suae eosdem se laturos sperare poterunt, quos in suis olim collegiis atque institutis Petrus Canisius est consecutus: ut dociles ac morigeros experiantur adolescentes, honestis moribus orna­tos, ab impiorum hominum exemplis longe abhorrentes, aeque de scientia ac de virtute sollicitos. Quorum in animis ubi pietas altius radices egerit, fere aberit metus, ne opinionum pravitate inficiantur, aut a pristina virtute deflectant. In his Ecclesia, in his civilis societas spem optimam reponet, futuros aliquando egregios cives, quo­rum consilio, prudentia, doctrina, et rerum civilium ordo et domesticae vitae tran­quillitas possit salva consistere. Quod reliquum est, Deo optimo maximo, qui est scientiarum Dominus, Ejusque Virgini Matri, quae Sedes sapientiae appellatur, deprecatore adhibito Petro Canisio, qui doctrinae laude tam bene est de Ecclesia catholica meritus, preces Ad Eph. IV., 3. — 2 Sáp. XIII., 1.

Next

/
Thumbnails
Contents