A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
75 Nr. XVI. Venerabili Fratri Nostro Aloisio S. Ii. E. Cardinali Oreglia a Sancto Stephano Episcopo Ostiensi et Veliterno Decano Sacri Collegii. Venerabilis Frater Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem! Libet quidem affari te his litteris, ut est consentaneum dignitati tuae: sed intelligi universe volumus de Venerabilibus Fratribus Cardinalibus atque Episcopis omnibus, quorum praesentia, extremo mense Majo, ad caeremonias sanctissimas gavisi sumus, quique per eam occasionem communes ad Nos litteras dedere plenas officii egregiaeque voluntatis. Certe animum vestrum, Venerabiles Fratres, pulchre cognoveramus cum Nostri cupidum, tum Sedi Apostolicae, uti oportet, deditissimum: gratum tamen est recognovisse. Siquidem magnopere optandum hoc praesertim tempore, ut idem saepius appareat, scilicet qui in christiana re administranda versantur, eos esse omnes obsequio, caritate mutua, similitudine consiliorum cum Pontifice Maximo conjunctos, in quo Jesus Christus et potestatis fastigium et principium unitatis collocavit. Qua in re utique vobiscum consentiunt e multitudine christiana longe plurimi; fieri enim non sine divino consilio videmus, ut Apostolicae Sedis tanto plus ex una parte excitetur amor, quanto ex altera est oppugnatio vehementior. Ejusmodi tuendo propagandoque amori populari, in quo velut initium ac pignus quoddam cernitur salutis futurae, est vehementer opus auctoritate diligentiaque vestra, quam sane constantem fore, ut est, certo scimus. De reconciliatione orientalium gentium, et quotquot sunt, qui nobiscum de fide dissentiunt, valde amavimus pietatem desiderii vestri. Magni omnino operis exituque ardui velut semina jecimus: ea ad maturitatem aliquando perductum iri confidimus auctore Deo, qui Ecclesiam suam unam esse jussit totius complexu generis humani, et cujus in potestate est mortalium animos, unde vult, deducere, et quo vult, incolumi cujusque libertate, impellere. Contendite ab eo suppliciter, ut tantam hominum multitudinem revocare ab opinionum errore ad veritatem benigne velit; quantum autem in vobis est, date operam, ut conata Nostra adjuvetis per artes omnes christianae caritatis. Inter incoepta tantarum rerum officiaque cetera, quae munus apostolicum comitantur, quotidie magis apparet necesse esse, ut Apostolica Sedes in eam ipsam conditionem, quam divina providentia pepererat, restituatur. Spes ■ Nostras maximas in Deo reposuimus, vindice Ecclesiae suae; intereaque quamdiu ea, quae premunt, incommoda ac difficultates insederint, sine ulla dubitatione perseverabimus vim Pontifici illatam conqueri, et ea, quae libertatis Nostrae tutelam maxime continent, sanctissima jura repetere. Coelestium munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, populoque et clero vestro, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 5. Julii anno 1897. Pontificatus Nostri vicesimo. LEO PP. XIII. Nr. 1446. Epistola Leonis PP. XIII. de libertate AplicaeSedis vindicanda. Jaurini, die 9-a Augusti 1897.