A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

4 arem Episcopi. In antiquis Visitationibus saepe notatum invenitur, esse parochum loci ordinatum »per Episcopum Hibernum.« Adest porro in thesauro Sanctae Ima­ginis crux pectoralis Georgii quondam Suppanich Canonici Cantoris et Abbatis Ss. Trinitatis de Siklós, quam Walterus Episcopus benedixit et testimonio propria manu exarato providit.1) Pius hic exui mortuus est a. 1663. die 14-a Julii. Dum vixit, vita ejus speculum sacerdotale exhibuisse narratur. Sed ut jam ad imaginem gratiosam redeamus, post mortem Episcopi Wal- teri imago facta est proprietas Ecclesiae nostrae Cathedralis, et adpensa est ad parietem circa locum, ubi est ara beatae Annae. Mox post miraculosum eventum expensis gubernatoris militaris fortalitii Jaurinensis, Comitis Sigeberti Heister et uxoris Aloysiae Comitissae Katzianer ad venerationem Beatissimae Virginis, ejusque intimum cultum accensorum, erecta fuit ara, et sacra Virgo ad eam collocata atque visitata, qua Consolatrix afflictorum et in tribulatione positorum, Speciale hujus exemplum occurrit in devotione celeberrimi Stephani Telekessy Canonici Jaurinensis, anno 1(799. denominati Episcopi Agriensis, qui exulcerato cordi suo coram hac imagine levamen quaesivit.2) Eadem aetate (1688—1721) vixit Canonicus Mathias Hibernia anno 1697. Responsum accepi, tunc fuisse latam atrocissimam illam legem contra Catholicos, vigore cujus omnibus Catholicis jurisdictionem quampiam Ecclesiasticam habentibus dies dicta, qua emigrare debent. »Anno 1697. omnes Papales Archiepiscopi, Episcopi, Vicarii Generales, Jesuitae, Monachi, quorumcumque Ordinum Regulares et omnes Pápistáé, exercentes Ecclesiasticam quampiam jurisdictionem, discedere tenentur ex hoc regno ante diem primam Maji 1698. Si autem post praelibatam diem inveniantur in hoc regno, transvehantur extra Regis ditiones. Quodsi in hoc regnum revertantur, eo ipso rei censebuntur laesae Majestatis« — cujus poena fuit suspendium. Haec ex epistola Illustrissimi D. Episcopi Clonfertensis Toannis Healy. ’) Eg° Waltherus Lincheus Episcopus Clunfertensis in Regno Hyberniae Fidem facio per praesentes, me ritu solito consecrasse et Benedixisse crucem pectoralem Ad usum Rndi Admodum Dni Georgii Suppanich, Abbatis SS. Trinitatis de Sikllyos, Archidiaconi Mosoniensis Canonici Cathedralis Ecclesiae Jaurinensis. Die 8. Mensis Decembris. Anno Dni 1662. Simbolum eiusdem Dni Georgii Suppanich: Deus meus misericordia mea. Psal. 85. Waltherus Lyncheus, Eppus qui supra. In tergo: Sancti et Sanctae Dei, intercedant pro nobis. Arnen. Dulcis Jesus J Maria Benigna! Dulcis Jesus miserere mei. Benigna Maria ora pro me. S. Afra, S. Anna, S. Joseph, Orate pro me. Quorum reliquiae hic continentur illi, et omnes. 2) Serenissime ac Reverendissime Princeps ! Servitiorum usque ad mortem commen­dationem humillimam. Dux serenissime quanto cordis dolore mihi acciderit, sapientissimo iudicio et affectionatissimae gratiae vestrae Serenitatis tamquam mihi gratiosissimi Principis relinquo ; quod in tanta senectute, post meos in hac Dioecesi vestrae Serenitatis, 38 et amplius annis Labores, et in hocce Capitulo Jauriensi, inter meos fratres, et Capellanos V. Serenitatis, ab annis 28 fere in omnibus Laboriosis Officiis desudantem, hesterna die A. R. Dominus Alten- burgensis Plebanus, non exspectatis paucissimis diebus, usque dum mea Installatio Agriae perficeretur, ut honestius discedere valerem, cum gratiosis V. Serenitatis Donacionalibus coram Capitulo comparendo, ut me V. Serenitatis licet indignum, tamen fidelissimum, qui etiam sanguinem pro Vestra Serenitate profundere semper paratus fueram, Capellanum humillimum, per suam Installationem, e stallo exturbaret, et quod summo dolore mihi accidit, iussu (ut ille referebat) vestrae Serenitatis, cum stupore Dominorum Fratrum, et ingenti compassione,

Next

/
Thumbnails
Contents