A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

32 de praesentia et virtute mirifica ejusdem Spiritus: quantopere nimirum et in tota Ecclesia et in singulorum animis ipse agat efficiatque praeclara copia charisma­tum supernorum. Inde fiat, quod vehementer optamus, ut fides excitetur vigeatque in animis de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim pietas augeatur et caleat erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum referre debent, quotquot vias veritatis et justitiae sectantur; nam, quemadmodum Basilius praedicavit, Dispensa­tiones circa hominem, quae factae sunt a magno Deo et Servatore nostro Jesu Christo juxta bonitatem Dei, quis neget per Spiritus gratiam es se adimpletas?1 Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla de Triadis sacrosanctae mysterio placet atque utile erit attingere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris doctoribus appellatur, mysterium videlicet unum omnium maximum, quippe omnium veluti fons et caput; cujus cognoscendi contemplandique causa, in caelo angeli, in terris homines procreati sunt, quod, in testamento veteri adumbratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus ipse descendit: Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit,- Quisquis igitur de Trinitate scribit aut dicit, illud ob oculos teneat oportet, quod prudenter monet Angelicus: Quum de Trinitate loquimur, cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, nec periculosius alicubi erratur, nec labo­riosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.* Periculum autem ex eo fit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter se Personae confundantur vel unica in ipsis natura separetur; nam fides catholica haec est, ut unum Deum in Trini­tate et Trinitatem in unitate veneremur. Quare Innocentius XII. decessor Noster solemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino negavit. Quod si sin­gula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebrantur, non tamen proprio ullo festo celebratur Verbum secundum divinam tantum naturam; atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut ejusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distin­guendis Personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Quin etiam Ecclesia, ut in fidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum insti­tuit, quod Joannes XXII. deinde jussit ubique agendum; tum altaria et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religiosorum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est ejusque titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite comprobavit. Multaque rem confirmant. Cultus enim, qui sanctis Caelitibus atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit. In precationibus, quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidem Personis seorsum invocatis, communis earum invocatio subjicitur; psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; benedictiones, ritus, Sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa jampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria 1 De Spiritu Sancto c. XVÍ., n. 39. — 2 Joann. I., 18. — 3 Summ. th. /-a, q. XXXI., a. 2. De Trin. 1. c. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents