A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

27 Nr. VI. In nexu eorum, quae de historia gratiosae Imaginis B. Mariae Virginis, aram principalem septentrionalis navis Ecclesiae nostrae Cathedralis ornantis, in Circularium Dioecesanarum a. c. Nr. I. exposui, refero nunc decursum solemnitatis, qua bissaecularem memoriam prodigiosi eventus Sacrae Iconis mense Martio proxime elapso recoluimus. Facio autem hoc, exhibendo hic duas epistolas, quarum prima ego, quae facta sunt, annuntio Amplissimo Domino Episcopo Clonfertensi: altera autem idem Episcopus mihi respondet. Res haec, etsi non omnem Ecclesiam concer­nat, pro Dioecesi tamen Nostra suo non caret momento. Nr. 810. Memoria bissaecularis jubilaei Iconis sudan­tis BMV. Jaurinensis. I. Epistola Jaurinensis. Reverendissime ac Amplissime Domine Episcope! Frater in Christo Colen- dissime! Festivitas, qua bissaecularis memoria prodigiosi sudoris in Imagine B. Mariae Virginis observati apud nos recolebatur, feliciter terminata est. De hac festivitate jubilari, quo desiderio Amplitudinis Tuae respondeam, promissique mei debitum exsolvam, aliqua connotare delectat. Festivitas a 16—25. Martii extensa erat. Die 16-a Martii festo initium datum est cum solemnibus litaniis coram gratiosa Imagine; has excepit sacer sermo habitus ab uno Canonicorum; dein recitatum S. Rosarium. Post salutationem angelicam vespertinam, interjecta modica mora, concentus Campanarum totius urbis uno horae quadrante annunciavit fideli­bus solemnitatem insequentis diei. Die 17-a, ipsa nempe die anniversaria prodigiosi eventus, festo S. Patritii, a hora media sexta Sacra celebrata sunt ad aram B. Mariae Virginis; hora 9-a festivum sermonem sacrum habuit Revssmus ac Amplissimus Dominus Philippus Steiner, origine Dioecesis Jaurinensis filius, nunc Episcopus Albaregalensis; finito sermone ad gratiosae Virginis aram ipse ego Sacrum Pontificale habui. Post salutationem angelicam meridianam, aliqua mora interposita, in turri residentiae Episcopalis reso­nabant sacrae cantilenae de B. Maria Virgine, comitantibus cantum tubis aliisque instrumentis musicis; a meridie litaniae solemnes. Adfuit autem fidelis populus maximo numero singulis devotionis partibus. Sequentibus diebus tum ipsi Jaurinenses, tum populus e circumjacente regione, alii sub vexillis in forma processionis, alii in minores turmas collecti, venerunt B. Mariam Virginem, afflictorum Consolatricem, filiali pietate salutaturi.

Next

/
Thumbnails
Contents