A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
i8 Caput IX. De facultate legendi et retinendi libros prohibitos. 23. Libros sive specialibus, sive hisce Generalibus Decretis proscriptos, ii tantum legere et retinere poterunt, qui a Sede Apostolica, aut ab illis, quibus vices suas delegavit, opportunas fuerint consecuti facultates. 24. Concedendis licentiis legendi et retinendi libros quoscumque prohibitos Romani Pontifices Sacram Indicis Congregationem praeposuere. Eadem nihilominus potestate gaudent tum Suprema Sancti Officii Congregatio, tum Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro regionibus suo regimini subjectis. Pro Urbe tantum haec facultas competit etiam Sacri Palatii Apostoliéi Magistro. 23. Episcopi aliique Praelati jurisdictione quasi episcopali pollentes pro singularibus libris, atque in casibus tantum urgentibus, licentiam concedere valeant. Quod si fidem generalem a Sede Apostolica impetraverint facultatem, ut fidelibus libros proscriptos legendi retinendique licentiam impertiri valeant, eam nonnisi cum delectu et ex justa et rationabili causa concedant. 26. Omnes, qui facultatem Apostolicam consecuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet, aut ephemerides ab Ordinariis locorum proscriptas, nisi eis in Apostolico induito expressa lacta fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuscumque damnatos. Meminerint insuper qui licentiam legendi libros prohibitos obtinuerunt, gravi se praecepto teneri hujusmodi libros ita custodire, ut ad aliorum manus non perveniant. Caput X. De denunciatione pravorum librorum. 27. Quamvis catholicorum omnium sit, maxime eorum, qui doctrina praevalent, perniciosos libros Episcopis, aut Apostolicae Sedi denunciare : id tamen speciali titulo pertinet ad Nuntios, Delegatos Apostolicos, locorum Ordinarios, atque Rectores Universitatum doctrinae laude florentium. 28. Expedit, ut in pravorum librorum denunciatione non solum libri titulus indicetur, sed etiam, quoad fieri potest, causae exponantur, ob quas liber censura dignus existimatur. Iis autem, ad quos denunciatio defertur, sanctum erit, denuncian- tium nomina secreta servare. 29. Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros, aliaque scripta noxia in sua Dioecesi edita vel diffusa proscribere, et e manibus fidelium auferre studeant. Ad Apostolicum judicium ea deferant opera vel scripta, quae subtilius examen exigunt, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum supremae auctoritatis sententia requiri videatur. TITULUS II. DE CENSURA LIBRORUM. Caput I. De Praelatis librorum censurae praepositis. 30. Penes quos potestas sit Sacrorum Bibliorum editiones et versiones adprobare vel permittere, ex iis liquet, quae supra (Nr. 7.) statuta sunt. 31. Libros ab Apostolica Sede proscriptos nemo audeat iterum in lucem edere; quod si ex gravi et rationabili causa singularis aliqua exceptio hac in re