A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
III Nr. XXIII. A Cardinale Principe Primate Regni Hungáriáé. Nr. 5080. Excellentissime ac Rssime Domine Episcope et Act. Int. Consiliarie ! Sanctissimus Dominus noster Leo gloriose regnans Papa XIII. dignatus est die 2. Decembris 1890. facultatem ad septennium duraturam benignissime impertiri omnibus et singulis Sacrorum Hungáriáé Antistitibus ac nullius Dioeceseos, auctoritate Apostolica omnes et singulos fideles ab abstinentia carnium Sabbatis cujusvis hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, absolvendi, iisdemque pari Apostolica auctoritate concedendi sive indulgendi, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum adhibere possint condimenta quaecunque, quibus tamen in unica comestione jejunii diebus uti fas est. Cum autem eandem Apostolicam gratiam nostra adjuncta et fidelium vitae genus vehementius nunc ac antea deposcere videantur — de 17. Augusti anni hujus meo et singulorum Rssimorum Antistitum nomine supplicavi Sanctitati Suae, ut facultatem ante annos septem pro septennio clementissime impertitam, quaeve ad exspirationem vergit, prorogare et ad aliud septennium extendere dignaretur. Ad quas meas humillimas preces rescriptum est: »Feria VI. die 3. Septembris 1897. SSmus D. N. Leo divina providentia Papa XIII. in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, audita relatione suprascripti supplicis libelli, benigne annuit pro gratia, qua Emus ac Rmus D. Card. Archiepiscopus Strigonien. et reliqui Rssimi DD. Hungáriáé Episcopi impertiri possint indultum abstinentiae hucusque concessum, donec aliter a S. Sede provisum fuerit. Contrariis quibuscunque non obstantibus. J. Can. Mancini m. p. S. R. et U. I. Not. (L. S.)« Quibus pro congruo usu reverenter communicatis, aestimatissimis fraternis affectibus commendatus peculiari cum cultu maneo Budapestini, die 7. Octobris 1897. Excellentiae Vrae obsequentissimus servus et Frater in Christo Claudius Card. Vaszary, Princeps, Primas Regni, AEppus Strigoniensis. Vi hujus Apostolicae concessionis dispensationem in abstinentia juxta superius exposita pro Dioecesi mea in Domino impertior, eamque, donec aliter provisum fuerit, vigorem habituram esse declaro. Jaunni, die 6-a Decembris 1897. Nr 2442. Abstinentiae mitigatae disciplinae vigor prorogatur. D. Georgius Kusztrich parochus in Moson-Ujfalu obtinuit beneficium paro- chiale Pándorfense. Pro tali modo vacante reddito beneficio parochiali Moson- Ujfalvensi hisce concursum publicum usque diem 20-am curr. m. Decembris duraturum indicendo, competituros de jure habiles eo invio, ut recursus suos Celsissimo Comiti Joanni ab Harrach ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 6-a Decembris 1897. Nr. 2443. Concursus pro beneficio parochiali in Moson- Ujfalu.