A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
105 II. Statuta singularia, item privilegia juraque singularia, quibus familiae singulae privatim utebantur, fruebantur, ac prorsus omnia, quae differentiam aut distinctionem quoquo modo sapiant, nulla sunto ; exceptis juribus ac privilegiis adversus tertias personas, quae privilegia, quaeque jura firma, ut justitia et aequitas postulaverit, rataque sunto. III. Vestitum cultumque eadem omnes forma induunto. IV. In gubernatione Ordinis universi, quemadmodum unus Minister generalis, ita Procurator unus esto; item Scriba ab actis unus; honorum caelestibus habendorum Curator unus. V. Quicumque ex hoc die minoriticas vestes rite sumpserint, quicumque majore minoreve ritu vota nuncupaverint, eos omnes sub Constitutionibus novis esse subjectos officiisque universis, quae inde consequuntur, adstringi jus esto. Si qui Constitutionibus novis abnuat subesse, ei habitu religioso, nuncupatione votorum, professione interdictum esto. VI. Si qua Provincia his praeceptis legibusque Nostris non paruerit, in ea nec tirocinia ponere quemquam, nec profiteri rite Ordinem liceat. VII. Altioris perfectionis vitaeque, ut loquuntur, contemplativae cupidioribus praesto esse in provinciis singulis domum unam vel alteram in id addictam, fas esto. Ejusmodi domus jure Constitutionum novarum regantur. VIII. Si qui e sodalibus solemni ritu professis addicere se constitutae per has litteras disciplinae justis de caussis recusarint, eos in domos Ordinis sui certas secedere auctoritate nutuque Antistitum liceat. IX. Provinciarum cum mutare fines, tum minuere numerum, si necessitas coegerit, Ministro generali conjuncte cum Definitoribus generalibus liceat, perrogata tamen Definitorum Provinciarum, de quibus agatur, sententia. X. Cum Minister generalis ceterique viri Ordini universo regendo ad hanc diem praepositi magistratu se quisque suo abdicarint, Ministrum generalem dicere auctoritatis Nostrae in caussa praesenti esse volumus. Definitores generales, ceteros- que munera majora gesturos, qui scilicet in conventu Ordinis maximo designari solent, designet in praesenti caussa sacrum Consilium Episcoporum atque Ordinum religiosorum negotiis praepositum, exquisita prius ab iis ipsis sententia, qui potestatem Definitorum generalium hodie gerunt. Interea loci Minister generalis Definitoresque generales in munere quisque versari suo pergant. Gestit animus, quod Nostram in beatum Franciscum pietatem religionemque veterem consecrare mansuro providentiae monumento licuit; agimusque benignitati divinae gratias singulares, quod Nobis in summa senectute id solatii percupientibus reservavit. Quotquot autem ex Ordine Minorum sodales numerantur, pleni bonae spei hortamur obsecramusque, ut exemplorum magni parentis sui memores, ex his rebus ipsis, quas ad commune eorum bonum decrevimus, sumant alacritatem animi atque incitamenta virtutum, ut digne ambulent vocatione, qua vocati sunt, cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.1 Praesentes vero litteras, et quaecumque in ipsis habentur, nullo unquam 1 Ephes. IV. i—3.