A Győri Püspökség Körlevelei, 1896
Tartalomjegyzék
61t praedicatione, sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, et in cetera munia pastoralia incumbere“ (Cone. Trid. sess. XXIIT. c. 1. de reform.): propterea Episcopi opportune importune, ut monet Apostolus, instent, ut viri ecclesiastici in cura animarum occupati nulla in re negligentes et desidiosi inveniantur. Instent in sacra visitatione aliave quavis capta opportunitate, ut curiones nequaquam intermittant propriis ovibus adesse sive sacramentales confessiones excipiendo, sive infirmos visitando, sive moribundis adsistendo, sive cate- chesim impertiendo, sive evangélium ad captum populi explicando, sive denique fidelium pietatem alliciendo canonica piarum Societatum ac Sodalitiorum institutione vel sacrarum festivitatum celebratione, omnibusque operibus, quae religiosa proprii muneris solertia suggerit. Et quoniam nonnullis in locis parochi eorumque in cura animarum adjutores ad fidelium confessiones audiendas praesto esse non soleant, nisi vocati, adeo ut, quod sane admodum dolendum est, plerique parochianorum vix unquam extra tempus paschale ad sacramenta accedant: Episcopi ex auctoritate agant, ut parochi, maxime in majoribus sollemnitatibus, licet non rogati, in confessionali se sistant pa- ratosque se exhibeant, immo fideles frequentes exhortentur, ut tam eximia salutis subsidia ne negligant et rite percipiant. Assidui quoque sint curiones in verbo Dei praedicando. Et cum, ut ait Chrysostomus, „exemplo qui non praedicat, doctor miserabilis sit,“ sollicite curent Episcopi, ut mores Sacerdotum plebi fideli offendiculo minime sint. Frustra enim a populo vitáé Christianae integritas quaeritur, si in ejus pastoribus sancti mores non resplendeant. Quare fortiter constanterque, quum opus fuerit, Ordinarii exequantur, quae a sacris canonibus et maxime a Concilio Tridentino (sess. XXV. c. 14. de reform.) circa clericorum incontinentium emendationem et punitionem praescribuntur, „ne subditorum neglectae emendationis ipsi condignas, Deo vindice, poenas persolvant“ (sess. XXII. c. i. de reform.) „Nullum enim, teste Gregorio M., ab aliis majus praejudicium, quam a sacerdotibus, tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccant, qui compescere aliorum peccata deberent; nulla animarum lucra quaerunt, ad sua quotidie studia vacant, terrena concupiscunt, humanam gloriam intenta mente captant.“ V. Curent pariter Ordinarii, ut homines, quos cultioris ingenii vulgus existimat, quibus alioquin nulla ut plurimum est Religionis cura nullaque ejus vera cognitio, aut concionum ope aut diariorum, quae elegantia sermonis et rerum gravitate commendentur, dogmata fidei ac praesertim divinam Ecclesiae constitutionem per Clerum edoceantur. Quod ut obtineatur, admodum expediet, si catholicae consociationes jam pluribus in locis utiliter institutae latius propagentur. VI. Peculiari itidem modo curent, ut doctrinae Christianae in gymnasiis praeceptores, quorum officium sane gravissimum et perquam utile est, eligantur sacerdotes non minus doctrina, quam vitae integritate conspicui, qui demandatum sibi munus diligenter exequantur, et praeterea adolescentibus auctores sint, ut piis Congregationibus B. M. Virginis, vel sodalitatibus SSmi Cordis Jesu vel sacratissimi Rosarii nomen dent, et sacramenta poenitentiae et Eucharistiae saepius devoteque suscipiant. Agant quoque opportune Episcopi, ut instructioni reli-