A Győri Püspökség Körlevelei, 1896
Tartalomjegyzék
ti 7 Nr. Vili. AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, CETEROSQUE REGNI HUNGARICI ORDINARIOS INSTRUCTIO. Quibus Hungária agitatur temporibus catholicae religioni libertatique ecclesiasticae adversis, illud accidit sane jucundum, quod multi ex clericorum ordine non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quaerentes, pro Dei Ecclesiaeque causa et pro fidelis populi utilitatibus, sedulam operam impendant, strenueque hucusque se gesserint. Hoc etenim felix est meliorum rerum auspicium, juxta egregium illud S. Cypriani praeconium : „Sacerdos Dei evangélium tenens et Christi praecepta custodiens occidi potest, non potest vinei.“ (Epist. I. ad Cornei.) At vero deplorandum est, non paucos quidem et detrectare laborem et reformidare pugnam. Cujus rei inquirentibus causas, ea potissimum apparet, hujusmodi clericos a spiritu, quem per manuum impositionem acceperant, descivisse, atque ea, quae mundi sunt, misere consectantes, defecisse omnino a genere virorum illorum, per quos salus in Israel efficiatur oportet. Nemo igitur non videt, quantum intersit ecclesiasticam disciplinam in regno hungarico relevari et confirmari, idque omni studio animorumque contentione et concordia perfici, ut clerici digni reddantur ministri Christi ac fideles dispensatores mysteriorum Dei, qui populum optimis virtutibus ornatum in viam veritatis et sanctitatis verbo et exemplo dirigant, eique in tantis communis patriae angustiis ad prae- lianda praelia Domini per arma justitiae praeeant. Quare ex Apostolica auctoritate ac nomine augusto SSmi D. N. Leonis divina providentia Papae XIII. Sacra haec Congregatio negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita ea, quae sequuntur, ad Cleri disciplinam praecipue spectantia statuit atque decernit: pro certoque habet fore, ut sacri Antistites et Ordinarii omnes regni hungarici, quorum vigilantiam diligentiamque pastoralem summus idem Pontifex in recenti ad ipsos epistola encyclica commendavit, novum hoc testimonium sollicitudinis caritatisque Ejus animo gratissimo accipiant. I. Singularem Episcopi curam eo intendant, ut Clerum efficaciter revocent opportunisque remediis inducant ad plenam earum rerum observantiam, quas sacri canones et ecclesiasticae leges praescribunt quoad vitam et mores clericorum. II. Quoniam vero hujus vitae morumque fundamenta in dioecesanis Seminariis jaciuntur, Ordinarii nullum sedulitatis modum omittant, quo alumni in sortem Domini vocati optime instruantur sancteque educentur. Persuasum habeant, nihil in administratione episcopali esse, quod curam suam sollicitam et operosam aeque postulet, quam Seminarium, in quo totam spem salutis et profectus animarum, de quibus summo pastori Christo rationem reddituri sunt, positam esse constat. Itaque ad officium rectoris in primis virum eligant doctum, prudentem, Christi spiritu plenum, qui tum sermone tum opere adolescentes clericos probe recteque, sicut oportet, instituat et dirigat. Praefectum etiam pietatis constituant sacerdotem aetate maturum, gravem, exNr. 1043. Instructio S. Congr. Epp. et Reg. ad Episcopos Hungáriáé.