A Győri Püspökség Körlevelei, 1896

Tartalomjegyzék

Nr. III. 13 Quod Honorabili Clero aliunde jam notum est, hoc ipsum vi sacri mei muneris hic officiose significo, solemnitatem nempe Millennii nostri die io-a Maji, Dominica »Rogate« in toto Regno celebrari. Hac die omnes patriae cives simul et solemniter gratias agemus Deo, quod gentem nostram inter varias calamitates per mille jam annos benigne conservare dignatus est; sed et jugi devotione exorabimus Eumdem, ut clementiae suae largitate patriam nostram deinceps quoque beare dignetur. Devotio haec fideli populo Dominica praecedenti annuncietur, porro Cor­porationes Officiosae tum civiles, tum militares ad eam invitentur. Sermonis sacri argumentum sit idem, quod in litteris meis pastoralibus pro initio hujus anni editis exposui, nempe de fundamento per sanctum nostrum Regem Stephanum posito, de fide nempe catholica, et invocatione intercessionis B. Virginis, Magnae Dominae nostrae Mariae. Nos fundamento isti, fidei romano-catholicae, intime adhaerere velle, ex illius principiis Regno Regique nostro prosperitatem sperare, et si recessissemus ab his principiis, viam quaerere debere, ut ad ea revertamur. Et quae tantorum saeculorum decursu ceu mater et auxiliatrix nostra celebrabatur et invocabatur, porro etiam colatur et invocetur, ut ipsa sit Mater nostra et post Deum sola spes. In lumine hujus fidei et spei ambulaverunt Patres nostri, teramus etiam nos semitas istas, et fidem hanc resuscitando et fovendo dicamus: »Credimus et profitemur, quae Deus revelavit, quae Christus docuit, quae Apostoli praedicaverunt, quae sancta et romano-catholica Ecclesia ad credendum proponit. In hac fide vivere et mori volumus, adjuvante gratia Domini nostri Jesu Christi, intercedente pro nobis B. Virgine, magna Domina nostra Maria.« Sacrum solemne offeratur pro populo quidem, sed speciali intentione etiam pro salute et incolumitate Regni et Regis. Iis, quae superius memorata sunt, con- formiter canatur sacra cantilena de S. Stephano Rege, item alia de Beata Virgine;, hymnus autem saecularis, a laico et calviniano homine, genio suo sola materialia desideranti conformiter, compositus ex ecclesiis nostris omnino excludatur. Quoad solemnitatem hanc in scholis nostris elementaribus pari gaudio celebrandam defixit Ordo Episcoporum diem 17-am ejusdem mensis Maji. Hujus devotionis principalis pars sit aeque Sacrum, ad quod juventus decorata compareat sub suo vexillo ; post Sacrum autem, invitatis ad festivitatem primoribus et paren­tibus, varia producant exercitia, prout manuductorum inventiositas excogitabit. Dum haec pro memoria Millennii mentibus altius imprimenda refero, et tum seniores, tum juniores ad manifestandam fidem, qua animantur, catholicam hortor, expedire mihi videtur, cultum et invocationem intercessionis B. Mariae Virginis peraeque majori modo fidelibus commendare. Domini Curatores animarum provocent fideles, ut ad loca gratiosa, qualia nostra Dioecesis plura numerat, currenti anno processiones solemniores et copiosiores ducant, devotionem hanc Deo specialius offerant, Beatissimam Dei Matrem invocent, ut suos cultores non deserat, sed in Nr. 578. Millennii solemnitas in ecclesiis et scholis.

Next

/
Thumbnails
Contents